De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  2. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  3. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  4. sed potius tali facto recreata valescat,
  5. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  6. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  7. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  8. carmine Pierio rationem exponere nostram
  9. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  10. si tibi forte animum tali ratione tenere
  11. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  12. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  13. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  14. qualia sint et quam variis distantia formis
  15. sponte sua volitent aeterno percita motu
  16. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  17. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  18. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  19. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  20. atque animi quoniam docui natura quid esset
  21. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  22. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  23. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  24. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  25. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  26. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  27. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  28. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  29. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  30. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  31. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  32. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  33. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  34. effugere aut umbras inter vivos volitare
  35. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  36. cum corpus simul atque animi natura perempta
  37. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  38. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  39. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  40. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  41. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  42. corpora res multae, partim diffusa solute,
  43. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  44. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  45. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  46. et vituli cum membranas de corpore summo
  47. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  48. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  49. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  50. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  51. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  52. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  53. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  54. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  55. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  56. quo fuerint et formai servare figuram,
  57. et multo citius, quanto minus indupediri
  58. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  59. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  60. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  61. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  62. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  63. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  64. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  65. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  66. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  67. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  68. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  69. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  70. omnia conrident correpta luce diei.
  71. ergo lintea de summo cum corpore fucum