De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. lumina ne facias oculorum clara creata,
  2. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  3. proceros passus, ideo fastigia posse
  4. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  5. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  6. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  7. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  8. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  9. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  10. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  11. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  12. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  13. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  14. sed potius longe linguae praecessit origo
  15. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  16. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  17. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  18. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  19. at contra conferre manu certamina pugnae
  20. et lacerare artus foedareque membra cruore
  21. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  22. et volnus vitare prius natura
  23. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  24. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  25. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  26. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  27. haec igitur possunt utendi cognita causa
  28. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  29. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  30. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  31. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  32. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  33. utilitatis ob officium potuisse creari.
  34. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  35. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  36. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  37. multa modis multis docui, sed plurima debent
  38. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  39. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  40. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  41. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  42. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  43. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  44. et recreet vires inter datus, atque patentem
  45. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  46. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  47. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  48. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  49. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  50. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  51. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  52. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  53. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  54. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  55. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  56. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  57. dico animo nostro primum simulacra meandi
  58. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  59. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  60. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  61. id quod providet, illius rei constat imago,
  62. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  63. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  64. per membra atque artus animai dissita vis est;
  65. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  66. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  67. paulatim moles protruditur atque movetur.
  68. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  69. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  70. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  71. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  72. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  73. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  74. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  75. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  76. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  77. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  78. trudit agens magnam magno molimine navem
  79. et manus una regit quanto vis impete euntem
  80. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  81. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  82. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  83. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  84. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  85. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  86. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam