De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  2. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  3. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  4. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  5. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  6. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  7. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  8. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  9. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  10. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  11. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  12. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  13. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  14. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  15. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  16. scire licet mentem simili ratione moveri
  17. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  18. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  19. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  20. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  21. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  22. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  23. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  24. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  25. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  26. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  27. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  28. nec dissentit eum mortis letique potitum
  29. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  30. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  31. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  32. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  33. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  34. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  35. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  36. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  37. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  38. copia particularum, ut possit suppeditare.
  39. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  40. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  41. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  42. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  43. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  44. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  45. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  46. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  47. omnia sub verbone creat natura paratque?
  48. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  49. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  50. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  51. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  52. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  53. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  54. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  55. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  56. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  57. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  58. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  59. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  60. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  61. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  62. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  63. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  64. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  65. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  66. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  67. ipse parat sese porro speratque futurum
  68. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  69. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  70. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  71. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  72. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  73. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  74. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  75. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  76. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  77. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  78. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  79. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  80. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  81. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  82. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  83. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  84. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  85. Illud in his rebus vitium vehementer
  86. effugere errorem vitareque praemetuenter,