De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  2. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  3. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  4. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  5. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  6. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  7. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  8. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  9. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  10. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  11. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  12. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  13. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  14. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  15. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  16. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  17. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  18. Illud in his rebus vitium vehementer
  19. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  20. lumina ne facias oculorum clara creata,
  21. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  22. proceros passus, ideo fastigia posse
  23. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  24. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  25. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  26. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  27. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  28. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  29. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  30. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  31. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  32. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  33. sed potius longe linguae praecessit origo
  34. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  35. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  36. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  37. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  38. at contra conferre manu certamina pugnae
  39. et lacerare artus foedareque membra cruore
  40. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  41. et volnus vitare prius natura
  42. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  43. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  44. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  45. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  46. haec igitur possunt utendi cognita causa
  47. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  48. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  49. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  50. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  51. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  52. utilitatis ob officium potuisse creari.
  53. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  54. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  55. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  56. multa modis multis docui, sed plurima debent
  57. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  58. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  59. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  60. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  61. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  62. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  63. et recreet vires inter datus, atque patentem
  64. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  65. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  66. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  67. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  68. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  69. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  70. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  71. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  72. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  73. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  74. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  75. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.