De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  2. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  3. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  4. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  5. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  6. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  7. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  8. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  9. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  10. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  11. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  12. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  13. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  14. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  15. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  16. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  17. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  18. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  19. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  20. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  21. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  22. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  23. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  24. scire licet mentem simili ratione moveri
  25. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  26. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  27. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  28. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  29. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  30. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  31. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  32. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  33. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  34. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  35. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  36. nec dissentit eum mortis letique potitum
  37. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  38. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  39. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  40. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  41. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  42. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  43. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  44. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  45. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  46. copia particularum, ut possit suppeditare.
  47. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  48. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  49. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  50. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  51. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  52. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  53. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  54. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  55. omnia sub verbone creat natura paratque?
  56. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  57. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  58. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  59. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  60. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  61. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  62. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  63. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  64. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  65. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  66. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  67. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  68. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  69. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  70. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  71. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  72. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  73. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  74. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  75. ipse parat sese porro speratque futurum