De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  2. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  3. scire licet mentem simili ratione moveri
  4. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  5. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  6. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  7. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  8. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  9. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  10. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  11. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  12. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  13. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  14. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  15. nec dissentit eum mortis letique potitum
  16. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  17. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  18. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  19. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  20. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  21. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  22. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  23. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  24. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  25. copia particularum, ut possit suppeditare.
  26. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  27. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  28. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  29. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  30. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  31. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  32. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  33. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  34. omnia sub verbone creat natura paratque?
  35. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  36. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  37. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  38. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  39. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  40. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  41. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  42. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  43. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  44. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  45. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  46. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  47. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  48. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  49. hoc ubi prima perit alioque est altera nata