De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  2. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  3. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  4. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  5. in generest, sed item species rerum atque colores
  6. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  7. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  8. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  9. auroram clara consuetum voce vocare,
  10. noenu queunt rapidi contra constare leones
  11. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  12. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  13. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  14. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  15. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  16. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  17. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  18. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  19. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  20. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  21. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  22. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  23. multa modis multis in cunctas undique partis
  24. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  25. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  26. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  27. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  28. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  29. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  30. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  31. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  32. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  33. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  34. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  35. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  36. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  37. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  38. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  39. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  40. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  41. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  42. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  43. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  44. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  45. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  46. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  47. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  48. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  49. atque oculis, simili fieri ratione necessest.