De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  2. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  3. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  4. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  5. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  6. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  7. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  8. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  9. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  10. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  11. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  12. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  13. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  14. scire licet mentem simili ratione moveri
  15. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  16. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  17. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  18. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  19. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  20. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  21. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  22. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  23. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  24. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  25. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  26. nec dissentit eum mortis letique potitum
  27. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  28. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  29. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  30. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  31. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  32. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  33. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  34. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  35. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  36. copia particularum, ut possit suppeditare.
  37. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  38. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  39. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  40. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  41. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  42. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  43. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  44. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  45. omnia sub verbone creat natura paratque?
  46. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  47. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  48. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  49. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  50. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  51. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  52. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  53. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  54. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  55. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  56. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  57. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  58. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  59. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  60. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  61. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  62. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  63. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  64. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  65. ipse parat sese porro speratque futurum
  66. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  67. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  68. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  69. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  70. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  71. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  72. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  73. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  74. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  75. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  76. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  77. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  78. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  79. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  80. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  81. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  82. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  83. Illud in his rebus vitium vehementer
  84. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  85. lumina ne facias oculorum clara creata,
  86. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  87. proceros passus, ideo fastigia posse
  88. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  89. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  90. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  91. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  92. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  93. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  94. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  95. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  96. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  97. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  98. sed potius longe linguae praecessit origo
  99. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  100. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  101. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  102. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  103. at contra conferre manu certamina pugnae
  104. et lacerare artus foedareque membra cruore
  105. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  106. et volnus vitare prius natura
  107. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  108. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  109. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  110. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  111. haec igitur possunt utendi cognita causa
  112. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  113. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  114. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  115. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  116. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  117. utilitatis ob officium potuisse creari.
  118. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  119. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  120. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  121. multa modis multis docui, sed plurima debent
  122. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  123. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  124. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  125. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  126. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  127. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  128. et recreet vires inter datus, atque patentem
  129. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  130. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  131. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  132. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  133. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  134. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  135. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  136. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  137. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  138. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  139. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  140. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  141. dico animo nostro primum simulacra meandi
  142. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  143. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  144. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  145. id quod providet, illius rei constat imago,
  146. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  147. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  148. per membra atque artus animai dissita vis est;
  149. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  150. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  151. paulatim moles protruditur atque movetur.
  152. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  153. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  154. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  155. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  156. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  157. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  158. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  159. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  160. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  161. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  162. trudit agens magnam magno molimine navem
  163. et manus una regit quanto vis impete euntem
  164. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  165. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  166. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  167. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  168. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  169. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  170. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  171. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  172. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  173. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  174. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  175. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  176. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  177. vis animae partimque foras eiecta recessit
  178. et partim contrusa magis concessit in altum;
  179. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  180. nam dubium non est, animai quin opera sit
  181. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  182. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  183. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  184. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  185. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  186. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  187. unde reconflari sensus per membra repente
  188. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  189. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  190. perturbari anima et corpus languescere possit,
  191. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  192. Principio externa corpus de parte necessum est,
  193. quoniam vicinum tangitur auris,
  194. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  195. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  196. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  197. interiorem etiam partem spirantibus
  198. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  199. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  200. perveniant plagae per parva foramina nobis
  201. corporis ad primas partis elementaque prima,
  202. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  203. conturbantur enim positurae principiorum
  204. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  205. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  206. pars etiam distracta per artus non queat esse
  207. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  208. inter enim saepit coetus natura viasque.
  209. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  210. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  211. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  212. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  213. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  214. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  215. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  216. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  217. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  218. corpora conturbant magno contusa labore.
  219. fit ratione eadem coniectus parte animai
  220. altior atque foras eiectus largior eius,
  221. et divisior inter se ac distractior intus.
  222. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  223. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  224. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  225. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  226. causidici causas agere et componere leges,
  227. induperatores pugnare ac proelia obire,
  228. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  229. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  230. semper et inventam patriis exponere chartis.
  231. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  232. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  233. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  234. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  235. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,