De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  2. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  3. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  4. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  5. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  6. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  7. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  8. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  9. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  10. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  11. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  12. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  13. omnia conrident correpta luce diei.
  14. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  15. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  16. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  17. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  18. quae volgo volitant subtili praedita filo
  19. nec singillatim possunt secreta videri.
  20. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  21. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  22. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  23. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  24. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  25. at contra tenuis summi membrana coloris
  26. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  27. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  28. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  29. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  30. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  31. exin imaginibus missis consistere eorum.
  32. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  33. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  34. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  35. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  36. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  37. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  38. nec ratione alia servari posse videntur,
  39. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  40. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  41. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  42. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  43. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  44. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  45. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  46. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  47. tertia pars nulla possit ratione videri.
  48. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  49. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  50. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  51. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  52. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  53. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  54. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  55. habrotonique graves et tristia centaurea,
  56. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  57. ---
  58. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  59. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  60. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  61. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  62. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  63. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  64. quae multis formata modis sublime feruntur,
  65. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  66. cernimus et mundi speciem violare serenam
  67. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  68. ora volare videntur et umbram ducere late,
  69. inter dum magni montes avolsaque saxa
  70. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  71. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  72. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  73. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  74. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  75. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  76. ---
  77. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  78. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  79. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  80. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  81. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  82. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  83. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  84. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  85. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  86. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  87. et quamvis subito quovis in tempore quamque