De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  2. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  3. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  4. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  5. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  6. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  7. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  8. sic ab rebus item simili ratione necessest
  9. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  10. multa modis multis in cunctas undique partis;
  11. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  12. res ibi respondent simili forma atque colore.
  13. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  14. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  15. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  16. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  17. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  18. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  19. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  20. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  21. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  22. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  23. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  24. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  25. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  26. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  27. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  28. Principio persaepe levis res atque minutis
  29. corporibus factas celeris licet esse videre.
  30. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  31. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  32. quae quasi cuduntur perque intervallum
  33. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  34. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  35. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  36. qua propter simulacra pari ratione necessest
  37. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  38. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  39. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  40. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  41. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  42. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  43. et quasi permanare per intervallum.
  44. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  45. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  46. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  47. per totum caeli spatium diffundere sese
  48. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  49. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  50. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  51. quone vides citius debere et longius ire
  52. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  53. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  54. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  55. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  56. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  57. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  58. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  59. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  60. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  61. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  62. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  63. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  64. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  65. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  66. nec variae cessant voces volitare per auras.
  67. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  68. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  69. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  70. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  71. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  72. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  73. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  74. cernere odorari licet et sentire sonare.
  75. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  76. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  77. cernitur in luce et claro candore, necessest
  78. consimili causa tactum visumque moveri.
  79. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  80. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  81. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  82. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  83. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  84. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  85. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;