De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  2. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  3. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  4. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  5. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  6. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  7. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  8. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  9. quo fuerint et formai servare figuram,
  10. et multo citius, quanto minus indupediri
  11. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  12. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  13. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  14. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  15. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  16. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  17. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  18. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  19. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  20. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  21. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  22. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  23. omnia conrident correpta luce diei.
  24. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  25. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  26. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  27. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  28. quae volgo volitant subtili praedita filo
  29. nec singillatim possunt secreta videri.
  30. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  31. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  32. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  33. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  34. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  35. at contra tenuis summi membrana coloris
  36. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  37. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  38. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  39. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  40. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  41. exin imaginibus missis consistere eorum.
  42. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  43. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  44. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  45. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  46. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  47. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  48. nec ratione alia servari posse videntur,
  49. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  50. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  51. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  52. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  53. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  54. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  55. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  56. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  57. tertia pars nulla possit ratione videri.
  58. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  59. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  60. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  61. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  62. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  63. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  64. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  65. habrotonique graves et tristia centaurea,
  66. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  67. ---
  68. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  69. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  70. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  71. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  72. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  73. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  74. quae multis formata modis sublime feruntur,
  75. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  76. cernimus et mundi speciem violare serenam
  77. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  78. ora volare videntur et umbram ducere late,
  79. inter dum magni montes avolsaque saxa
  80. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  81. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  82. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  83. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  84. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  85. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  86. ---
  87. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  88. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  89. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  90. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  91. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  92. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  93. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  94. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  95. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  96. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  97. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  98. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  99. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  100. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  101. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  102. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  103. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  104. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  105. sic ab rebus item simili ratione necessest
  106. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  107. multa modis multis in cunctas undique partis;
  108. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  109. res ibi respondent simili forma atque colore.
  110. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  111. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  112. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  113. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  114. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  115. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  116. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  117. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  118. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  119. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  120. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  121. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  122. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  123. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  124. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  125. Principio persaepe levis res atque minutis
  126. corporibus factas celeris licet esse videre.
  127. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  128. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  129. quae quasi cuduntur perque intervallum
  130. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  131. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  132. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  133. qua propter simulacra pari ratione necessest
  134. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  135. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  136. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  137. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  138. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  139. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  140. et quasi permanare per intervallum.
  141. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  142. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  143. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  144. per totum caeli spatium diffundere sese
  145. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  146. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  147. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  148. quone vides citius debere et longius ire
  149. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  150. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  151. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  152. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  153. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  154. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  155. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  156. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  157. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  158. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  159. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  160. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  161. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  162. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  163. nec variae cessant voces volitare per auras.
  164. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  165. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  166. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  167. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  168. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  169. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  170. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  171. cernere odorari licet et sentire sonare.
  172. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  173. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  174. cernitur in luce et claro candore, necessest
  175. consimili causa tactum visumque moveri.
  176. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  177. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  178. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?