De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  2. nec miser inpendens magnum timet saxum
  3. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  4. sed magis in vita divom metus urget inanis
  5. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  6. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  7. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  8. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  9. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  10. qui non sola novem dispessis iugera membris
  11. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  12. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  13. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  14. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  15. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  16. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  17. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  18. qui petere a populo fasces saevasque secures
  19. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  20. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  21. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  22. hoc est adverso nixantem trudere monte
  23. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  24. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  25. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  26. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  27. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  28. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  29. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  30. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  31. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  32. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  33. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  34. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  35. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  36. sed metus in vita poenarum pro male factis
  37. est insignibus insignis scelerisque luela,
  38. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  39. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  40. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  41. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  42. nec videt interea qui terminus esse malorum
  43. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  44. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  45. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  46. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  47. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  48. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  49. inde alii multi reges rerumque potentes
  50. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  51. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  52. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  53. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  54. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  55. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  56. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  57. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  58. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  59. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  60. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  61. denique Democritum post quam matura vetustas
  62. admonuit memores motus languescere mentis,
  63. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  64. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  65. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  66. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  67. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  68. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  69. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  70. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  71. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  72. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  73. ebrius urgeris multis miser undique curis
  74. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  75. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  76. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  77. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  78. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  79. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  80. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  81. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  82. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  83. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  84. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  85. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  86. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  87. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  88. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  89. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  90. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  91. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  92. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  93. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  94. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  95. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  96. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  97. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  98. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  99. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  100. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  101. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  102. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  103. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  104. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  105. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  106. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  107. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  108. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  109. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  110. tempore de mortis nec delibare valemus,
  111. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  112. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  113. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  114. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  115. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  116. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
  1. Avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  4. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  5. unde prius nulli velarint tempora musae;
  6. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  7. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  8. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  9. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  10. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  11. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  12. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  13. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  14. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  15. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  16. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  17. sed potius tali facto recreata valescat,
  18. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  19. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  20. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  21. carmine Pierio rationem exponere nostram
  22. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  23. si tibi forte animum tali ratione tenere
  24. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  25. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  26. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  27. qualia sint et quam variis distantia formis
  28. sponte sua volitent aeterno percita motu
  29. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  30. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  31. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  32. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  33. atque animi quoniam docui natura quid esset
  34. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  35. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  36. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  37. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  38. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  39. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  40. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  41. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  42. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  43. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  44. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  45. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  46. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  47. effugere aut umbras inter vivos volitare
  48. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  49. cum corpus simul atque animi natura perempta
  50. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  51. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  52. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  53. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  54. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  55. corpora res multae, partim diffusa solute,
  56. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  57. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  58. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  59. et vituli cum membranas de corpore summo
  60. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens