De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. internoscere, verborum sententia quae sit;
  2. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  3. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  4. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  5. in multas igitur voces vox una repente
  6. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  7. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  8. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  9. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  10. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  11. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  12. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  13. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  14. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  15. palantis comites com montis inter opacos
  16. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  17. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  18. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  19. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  20. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  21. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  22. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  23. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  24. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  25. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  26. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  27. pinea semiferi capitis velamina quassans
  28. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  29. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  30. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  31. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  32. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  33. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  34. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  35. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  36. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  37. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  38. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  39. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  40. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  41. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  42. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  43. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  44. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  45. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  46. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  47. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  48. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  49. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  50. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  51. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  52. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  53. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  54. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  55. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  56. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  57. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  58. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  59. siquis forte manu premere ac siccare .
  60. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  61. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  62. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  63. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  64. umida linguai circum sudantia templa;
  65. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  66. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  67. deinde voluptas est e suco fine palati;
  68. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  69. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  70. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  71. dum modo quod capias concoctum didere possis
  72. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  73. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  74. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  75. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  76. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  77. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  78. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  79. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  80. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  81. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  82. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  83. principio meminisse decet quae diximus ante,
  84. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  85. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  86. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  87. extima membrorum circumcaesura ,
  88. proinde et seminibus constant variantque figura.
  89. semina cum porro distent, differre necessest
  90. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  91. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  92. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  93. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  94. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  95. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  96. proinde foraminibus debent differe figurae
  97. et variare viae proinde ac textura .
  98. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  99. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  100. contractabiliter caulas intrare palati,
  101. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  102. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  103. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  104. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  105. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  106. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  107. commutantur ibi positurae principiorum;
  108. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  109. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  110. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  111. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  112. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  113. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  114. tangat agam. primum res multas esse necessest
  115. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  116. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  117. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  118. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  119. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  120. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  121. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  122. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  123. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  124. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  125. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  126. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  127. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  128. est alio ut possit permitti longius alter;
  129. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  130. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  131. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  132. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  133. paulatim facilis distractus in auras;
  134. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  135. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  136. significat quod fracta magis redolere videntur
  137. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  138. deinde videre licet maioribus esse creatum
  139. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  140. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  141. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  142. investigare in qua sit regione locatum;
  143. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  144. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  145. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  146. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  147. in generest, sed item species rerum atque colores
  148. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  149. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  150. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  151. auroram clara consuetum voce vocare,
  152. noenu queunt rapidi contra constare leones
  153. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  154. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  155. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  156. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  157. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  158. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  159. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  160. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  161. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  162. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  163. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  164. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  165. multa modis multis in cunctas undique partis
  166. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  167. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  168. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  169. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  170. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  171. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  172. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  173. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  174. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  175. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  176. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  177. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  178. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  179. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  180. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  181. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  182. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  183. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  184. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  185. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  186. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  187. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  188. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  189. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  190. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  191. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  192. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  193. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  194. scire licet mentem simili ratione moveri
  195. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  196. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  197. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  198. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  199. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  200. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  201. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  202. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  203. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  204. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  205. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  206. nec dissentit eum mortis letique potitum
  207. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  208. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  209. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  210. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  211. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  212. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  213. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  214. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  215. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  216. copia particularum, ut possit suppeditare.
  217. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  218. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  219. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  220. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  221. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  222. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  223. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  224. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  225. omnia sub verbone creat natura paratque?
  226. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  227. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  228. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  229. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  230. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  231. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  232. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  233. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  234. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  235. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  236. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  237. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  238. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  239. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  240. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  241. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  242. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  243. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  244. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  245. ipse parat sese porro speratque futurum
  246. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  247. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  248. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  249. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  250. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  251. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  252. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  253. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  254. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  255. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  256. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  257. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  258. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  259. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  260. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  261. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  262. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  263. Illud in his rebus vitium vehementer
  264. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  265. lumina ne facias oculorum clara creata,
  266. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  267. proceros passus, ideo fastigia posse
  268. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  269. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  270. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  271. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  272. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  273. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  274. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  275. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  276. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  277. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  278. sed potius longe linguae praecessit origo
  279. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  280. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  281. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  282. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  283. at contra conferre manu certamina pugnae
  284. et lacerare artus foedareque membra cruore
  285. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  286. et volnus vitare prius natura
  287. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  288. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  289. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  290. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  291. haec igitur possunt utendi cognita causa
  292. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  293. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  294. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  295. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  296. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  297. utilitatis ob officium potuisse creari.
  298. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  299. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  300. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  301. multa modis multis docui, sed plurima debent
  302. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  303. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  304. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  305. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  306. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  307. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  308. et recreet vires inter datus, atque patentem
  309. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  310. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  311. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  312. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  313. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  314. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  315. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  316. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  317. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  318. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  319. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  320. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  321. dico animo nostro primum simulacra meandi
  322. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  323. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  324. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  325. id quod providet, illius rei constat imago,
  326. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  327. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  328. per membra atque artus animai dissita vis est;
  329. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  330. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  331. paulatim moles protruditur atque movetur.
  332. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  333. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  334. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  335. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  336. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  337. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  338. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  339. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  340. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  341. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  342. trudit agens magnam magno molimine navem
  343. et manus una regit quanto vis impete euntem
  344. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  345. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  346. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  347. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  348. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  349. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  350. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  351. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  352. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  353. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  354. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  355. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  356. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  357. vis animae partimque foras eiecta recessit
  358. et partim contrusa magis concessit in altum;
  359. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  360. nam dubium non est, animai quin opera sit
  361. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  362. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  363. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  364. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  365. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  366. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  367. unde reconflari sensus per membra repente
  368. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  369. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  370. perturbari anima et corpus languescere possit,
  371. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  372. Principio externa corpus de parte necessum est,
  373. quoniam vicinum tangitur auris,
  374. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  375. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  376. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  377. interiorem etiam partem spirantibus
  378. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  379. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  380. perveniant plagae per parva foramina nobis
  381. corporis ad primas partis elementaque prima,
  382. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  383. conturbantur enim positurae principiorum
  384. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  385. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  386. pars etiam distracta per artus non queat esse
  387. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  388. inter enim saepit coetus natura viasque.
  389. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  390. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  391. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  392. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  393. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  394. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  395. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,