De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  2. res ibi respondent simili forma atque colore.
  3. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  4. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  5. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  6. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  7. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  8. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  9. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  10. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  11. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  12. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  13. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  14. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  15. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  16. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  17. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  18. Principio persaepe levis res atque minutis
  19. corporibus factas celeris licet esse videre.
  20. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  21. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  22. quae quasi cuduntur perque intervallum
  23. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  24. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  25. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  26. qua propter simulacra pari ratione necessest
  27. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  28. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  29. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  30. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  31. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  32. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  33. et quasi permanare per intervallum.
  34. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  35. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  36. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  37. per totum caeli spatium diffundere sese
  38. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  39. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  40. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  41. quone vides citius debere et longius ire
  42. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  43. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  44. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  45. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  46. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  47. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  48. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  49. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  50. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  51. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  52. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  53. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  54. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  55. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  56. nec variae cessant voces volitare per auras.
  57. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  58. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  59. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  60. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  61. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  62. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  63. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  64. cernere odorari licet et sentire sonare.
  65. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  66. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  67. cernitur in luce et claro candore, necessest
  68. consimili causa tactum visumque moveri.
  69. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  70. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  71. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  72. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  73. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  74. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  75. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  76. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  77. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  78. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  79. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  80. efficit ut videamus et internoscere curat;
  81. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  82. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  83. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  84. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  85. propterea fit uti videamus quam procul absit
  86. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  87. et nostros oculos perterget longior aura,
  88. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  89. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  90. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  91. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  92. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  93. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  94. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  95. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  96. particulam venti sentire et frigoris eius,
  97. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  98. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  99. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  100. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  101. tangimus extremum saxi summumque colorem
  102. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  103. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  104. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  105. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  106. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  107. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  108. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  109. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  110. primus enim citra postes tum cernitur ,
  111. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  112. post extraria lux oculos perterget et
  113. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  114. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  115. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  116. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  117. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  118. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  119. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  120. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  121. atque alium prae se propellens volvit,
  122. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  123. distare ab speculo tantum semota videtur.
  124. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  125. ---
  126. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  127. binis quoniam res confit utraque.
  128. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  129. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  130. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  131. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  132. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  133. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  134. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  135. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  136. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  137. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  138. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  139. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  140. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  141. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  142. omnia per flexos aditus educta licebit
  143. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  144. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  145. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  146. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  147. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  148. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  149. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  150. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  151. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  152. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  153. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  154. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  155. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  156. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  157. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  158. omnia quandoquidem cogit natura referri
  159. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  160. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  161. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  162. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  163. per purum simulacra feruntur
  164. et feriunt oculos turbantia composituras.
  165. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  166. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  167. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  168. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  169. arquati, quia luroris de corpore eorum
  170. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  171. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  172. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  173. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  174. propterea quia, cum propior caliginis
  175. ater init oculos prior et possedit apertos,
  176. insequitur candens confestim lucidus ,
  177. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  178. illius; nam multis partibus hic est
  179. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  180. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  181. atque pate fecit, quas ante obsederat
  182. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  183. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  184. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  185. propterea quia posterior caliginis
  186. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  187. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  188. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  189. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  190. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  191. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  192. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  193. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  194. per multum quia dum simulacra feruntur,
  195. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  196. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  197. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  198. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  199. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  200. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  201. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  202. si credis privatum lumine posse
  203. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  204. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  205. id quod nos umbram perhibere .
  206. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  207. lumine privatur solis qua cumque meantes
  208. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  209. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  210. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  211. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  212. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  213. propterea facile et spoliatur lumine terra
  214. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  215. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  216. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  217. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  218. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  219. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  220. hoc animi demum ratio discernere debet,
  221. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  222. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  223. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  224. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  225. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  226. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  227. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  228. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  229. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  230. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  231. solque pari ratione manere et luna videtur
  232. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  233. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  234. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  235. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  236. atria versari et circum cursare columnae
  237. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  238. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  239. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  240. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  241. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  242. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  243. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  244. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  245. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  246. inter eos solemque iacent immania ponti
  247. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  248. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  249. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  250. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  251. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  252. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  253. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  254. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  255. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  256. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  257. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  258. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  259. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  260. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  261. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  262. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  263. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  264. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  265. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  266. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  267. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  268. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  269. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  270. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  271. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  272. at maris ignaris in portu clauda videntur
  273. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  274. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  275. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  276. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  277. omnia converti sursumque supina reverti
  278. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  279. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  280. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  281. labier adversum nimbos atque ire superne
  282. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  283. At si forte oculo manus uni subdita supter
  284. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  285. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  286. bina lucernarum florentia lumina flammis
  287. binaque per totas aedis geminare supellex
  288. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  289. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  290. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  291. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  292. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  293. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  294. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  295. mutare et campos pedibus transire videmur,
  296. et sonitus audire, severa silentia noctis
  297. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  298. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  299. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  300. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  301. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  302. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  303. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  304. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  305. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  306. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  307. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  308. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  309. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  310. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  311. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  312. notitiam veri quae res falsique crearit
  313. et dubium certo quae res differre probarit.
  314. invenies primis ab sensibus esse creatam
  315. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  316. nam maiore fide debet reperirier illud,
  317. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  318. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  319. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  320. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  321. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  322. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  323. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  324. an confutabunt nares oculive revincent?
  325. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  326. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  327. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  328. et seorsum varios rerum sentire colores
  329. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  330. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  331. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  332. non possint alios alii convincere sensus.
  333. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  334. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  335. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  336. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  337. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  338. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  339. reddere mendose causas utriusque figurae,
  340. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  341. et violare fidem primam et convellere tota
  342. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  343. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  344. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  345. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  346. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  347. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  348. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  349. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  350. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  351. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  352. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  353. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  354. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  355. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  356. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  357. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  358. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  359. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  360. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  361. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  362. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  363. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  364. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  365. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  366. quippe per angustum turba maiore coorta
  367. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  368. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  369. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  370. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  371. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  372. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  373. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  374. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  375. praesertim si cum summost clamore profusus.
  376. ergo corpoream vocem constare necessest,
  377. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  378. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  379. principiorum et item levor levore creatur;
  380. nec simili penetrant auris primordia forma,
  381. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  382. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  383. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  384. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  385. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  386. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  387. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  388. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  389. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  390. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  391. plane exaudiri discernique articulatim;
  392. servat enim formaturam servatque figuram.
  393. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  394. per multum confundi verba necessest
  395. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  396. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam