De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per multum confundi verba necessest
  2. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  3. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  4. internoscere, verborum sententia quae sit;
  5. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  6. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  7. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  8. in multas igitur voces vox una repente
  9. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  10. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  11. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  12. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  13. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  14. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  15. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  16. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  17. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  18. palantis comites com montis inter opacos
  19. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  20. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  21. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  22. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  23. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  24. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  25. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  26. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  27. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  28. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  29. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  30. pinea semiferi capitis velamina quassans
  31. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  32. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  33. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  34. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  35. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  36. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  37. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  38. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  39. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  40. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  41. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  42. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  43. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  44. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  45. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  46. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  47. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  48. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  49. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  50. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  51. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  52. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  53. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  54. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  55. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  56. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  57. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  58. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  59. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  60. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  61. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  62. siquis forte manu premere ac siccare .
  63. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  64. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  65. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  66. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  67. umida linguai circum sudantia templa;
  68. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  69. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  70. deinde voluptas est e suco fine palati;
  71. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  72. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  73. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  74. dum modo quod capias concoctum didere possis
  75. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  76. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  77. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  78. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  79. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  80. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  81. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  82. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  83. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  84. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  85. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  86. principio meminisse decet quae diximus ante,
  87. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  88. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  89. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  90. extima membrorum circumcaesura ,
  91. proinde et seminibus constant variantque figura.
  92. semina cum porro distent, differre necessest
  93. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  94. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  95. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  96. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  97. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  98. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  99. proinde foraminibus debent differe figurae
  100. et variare viae proinde ac textura .
  101. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  102. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  103. contractabiliter caulas intrare palati,
  104. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  105. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  106. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  107. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  108. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  109. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  110. commutantur ibi positurae principiorum;
  111. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  112. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  113. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  114. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  115. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  116. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  117. tangat agam. primum res multas esse necessest
  118. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  119. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  120. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  121. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  122. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  123. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  124. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  125. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  126. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  127. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  128. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  129. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  130. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  131. est alio ut possit permitti longius alter;
  132. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  133. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  134. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  135. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  136. paulatim facilis distractus in auras;
  137. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  138. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  139. significat quod fracta magis redolere videntur
  140. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  141. deinde videre licet maioribus esse creatum
  142. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  143. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  144. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  145. investigare in qua sit regione locatum;
  146. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  147. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  148. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  149. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  150. in generest, sed item species rerum atque colores
  151. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  152. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  153. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  154. auroram clara consuetum voce vocare,
  155. noenu queunt rapidi contra constare leones
  156. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  157. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  158. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  159. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  160. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  161. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  162. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  163. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  164. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  165. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  166. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  167. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  168. multa modis multis in cunctas undique partis
  169. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  170. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  171. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  172. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  173. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  174. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  175. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  176. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  177. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  178. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  179. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  180. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  181. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  182. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  183. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  184. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  185. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  186. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  187. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  188. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  189. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  190. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  191. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  192. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  193. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  194. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  195. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  196. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  197. scire licet mentem simili ratione moveri
  198. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  199. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  200. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  201. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  202. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  203. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  204. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  205. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  206. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  207. nec possunt falsum veris convincere rebus.