De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  2. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  3. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  4. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  5. corpora res multae, partim diffusa solute,
  6. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  7. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  8. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  9. et vituli cum membranas de corpore summo
  10. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  11. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  12. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  13. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  14. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  15. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  16. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  17. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  18. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  19. quo fuerint et formai servare figuram,
  20. et multo citius, quanto minus indupediri
  21. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  22. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  23. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  24. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  25. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  26. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  27. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  28. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  29. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  30. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  31. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  32. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  33. omnia conrident correpta luce diei.
  34. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  35. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  36. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  37. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  38. quae volgo volitant subtili praedita filo
  39. nec singillatim possunt secreta videri.
  40. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  41. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  42. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  43. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  44. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  45. at contra tenuis summi membrana coloris
  46. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  47. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  48. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  49. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  50. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  51. exin imaginibus missis consistere eorum.
  52. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  53. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  54. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  55. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  56. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  57. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  58. nec ratione alia servari posse videntur,
  59. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  60. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  61. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  62. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  63. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  64. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  65. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  66. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  67. tertia pars nulla possit ratione videri.
  68. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  69. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  70. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  71. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  72. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  73. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  74. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  75. habrotonique graves et tristia centaurea,
  76. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  77. ---
  78. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  79. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  80. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  81. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  82. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  83. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  84. quae multis formata modis sublime feruntur,
  85. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  86. cernimus et mundi speciem violare serenam
  87. mulcentes motu; nam saepe Gigantum