De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ora volare videntur et umbram ducere late,
  2. inter dum magni montes avolsaque saxa
  3. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  4. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  5. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  6. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  7. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  8. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  9. ---
  10. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  11. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  12. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  13. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  14. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  15. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  16. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  17. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  18. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  19. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  20. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  21. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  22. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  23. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  24. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  25. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  26. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  27. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  28. sic ab rebus item simili ratione necessest
  29. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  30. multa modis multis in cunctas undique partis;
  31. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  32. res ibi respondent simili forma atque colore.
  33. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  34. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  35. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  36. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  37. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  38. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  39. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  40. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  41. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  42. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  43. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  44. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  45. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  46. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  47. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  48. Principio persaepe levis res atque minutis
  49. corporibus factas celeris licet esse videre.
  50. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  51. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  52. quae quasi cuduntur perque intervallum
  53. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  54. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  55. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  56. qua propter simulacra pari ratione necessest
  57. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  58. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  59. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  60. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  61. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  62. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  63. et quasi permanare per intervallum.
  64. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  65. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  66. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  67. per totum caeli spatium diffundere sese
  68. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  69. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  70. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  71. quone vides citius debere et longius ire
  72. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  73. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  74. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  75. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  76. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  77. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  78. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  79. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  80. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  81. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  82. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  83. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  84. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  85. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  86. nec variae cessant voces volitare per auras.
  87. denique in os salsi venit umor saepe saporis,