De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. labier adversum nimbos atque ire superne
  2. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  3. At si forte oculo manus uni subdita supter
  4. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  5. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  6. bina lucernarum florentia lumina flammis
  7. binaque per totas aedis geminare supellex
  8. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  9. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  10. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  11. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  12. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  13. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  14. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  15. mutare et campos pedibus transire videmur,
  16. et sonitus audire, severa silentia noctis
  17. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  18. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  19. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  20. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  21. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  22. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  23. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  24. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  25. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  26. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  27. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  28. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  29. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  30. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  31. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  32. notitiam veri quae res falsique crearit
  33. et dubium certo quae res differre probarit.
  34. invenies primis ab sensibus esse creatam
  35. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  36. nam maiore fide debet reperirier illud,
  37. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  38. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  39. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  40. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  41. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  42. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  43. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  44. an confutabunt nares oculive revincent?
  45. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  46. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  47. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  48. et seorsum varios rerum sentire colores
  49. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  50. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  51. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  52. non possint alios alii convincere sensus.
  53. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  54. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  55. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  56. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  57. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  58. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  59. reddere mendose causas utriusque figurae,
  60. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  61. et violare fidem primam et convellere tota
  62. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  63. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  64. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  65. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  66. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  67. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  68. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  69. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  70. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  71. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  72. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  73. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  74. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  75. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  76. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  77. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  78. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  79. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  80. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  81. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  82. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  83. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  84. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  85. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  86. quippe per angustum turba maiore coorta
  87. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  88. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  89. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  90. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  91. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  92. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  93. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  94. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  95. praesertim si cum summost clamore profusus.
  96. ergo corpoream vocem constare necessest,
  97. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  98. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  99. principiorum et item levor levore creatur;
  100. nec simili penetrant auris primordia forma,
  101. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  102. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  103. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  104. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  105. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  106. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  107. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  108. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  109. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  110. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  111. plane exaudiri discernique articulatim;
  112. servat enim formaturam servatque figuram.
  113. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  114. per multum confundi verba necessest
  115. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  116. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  117. internoscere, verborum sententia quae sit;
  118. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  119. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  120. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  121. in multas igitur voces vox una repente
  122. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  123. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  124. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  125. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  126. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  127. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  128. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  129. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  130. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  131. palantis comites com montis inter opacos
  132. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  133. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  134. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  135. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  136. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  137. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  138. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  139. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  140. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  141. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  142. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  143. pinea semiferi capitis velamina quassans
  144. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  145. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  146. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  147. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  148. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  149. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  150. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  151. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  152. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  153. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  154. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  155. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  156. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  157. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  158. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  159. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  160. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  161. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  162. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  163. ergo replentur loca vocibus abdita retro,