De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  2. unde prius nulli velarint tempora musae;
  3. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  4. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  5. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  6. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  7. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  8. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  9. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  10. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  11. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  12. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  13. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  14. sed potius tali facto recreata valescat,
  15. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  16. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  17. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  18. carmine Pierio rationem exponere nostram
  19. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  20. si tibi forte animum tali ratione tenere
  21. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  22. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  23. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  24. qualia sint et quam variis distantia formis
  25. sponte sua volitent aeterno percita motu
  26. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  27. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  28. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  29. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  30. atque animi quoniam docui natura quid esset
  31. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  32. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  33. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  34. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  35. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  36. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  37. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  38. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  39. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  40. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  41. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  42. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  43. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  44. effugere aut umbras inter vivos volitare
  45. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  46. cum corpus simul atque animi natura perempta
  47. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  48. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  49. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  50. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  51. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  52. corpora res multae, partim diffusa solute,
  53. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  54. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  55. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  56. et vituli cum membranas de corpore summo
  57. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  58. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  59. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  60. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  61. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  62. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  63. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  64. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  65. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  66. quo fuerint et formai servare figuram,
  67. et multo citius, quanto minus indupediri
  68. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  69. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  70. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  71. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  72. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  73. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  74. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  75. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  76. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  77. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  78. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  79. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  80. omnia conrident correpta luce diei.
  81. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  82. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  83. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  84. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  85. quae volgo volitant subtili praedita filo
  86. nec singillatim possunt secreta videri.
  87. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res