De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  2. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  3. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  4. sed metus in vita poenarum pro male factis
  5. est insignibus insignis scelerisque luela,
  6. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  7. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  8. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  9. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  10. nec videt interea qui terminus esse malorum
  11. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  12. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  13. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  14. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  15. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  16. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  17. inde alii multi reges rerumque potentes
  18. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  19. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  20. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  21. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  22. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  23. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  24. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  25. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  26. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  27. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  28. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  29. denique Democritum post quam matura vetustas
  30. admonuit memores motus languescere mentis,
  31. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  32. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  33. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  34. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  35. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  36. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  37. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  38. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  39. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  40. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  41. ebrius urgeris multis miser undique curis
  42. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  43. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  44. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  45. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  46. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  47. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  48. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  49. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  50. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  51. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  52. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  53. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  54. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  55. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  56. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  57. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  58. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  59. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  60. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  61. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  62. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  63. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  64. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  65. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  66. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  67. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  68. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  69. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  70. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  71. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  72. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  73. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  74. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  75. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  76. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  77. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  78. tempore de mortis nec delibare valemus,
  79. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  80. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  81. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  82. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  83. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  84. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
  1. Avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores