De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  2. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  3. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  4. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  5. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  6. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  7. hoc animi demum ratio discernere debet,
  8. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  9. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  10. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  11. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  12. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  13. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  14. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  15. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  16. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  17. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  18. solque pari ratione manere et luna videtur
  19. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  20. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  21. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  22. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  23. atria versari et circum cursare columnae
  24. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  25. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  26. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  27. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  28. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  29. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  30. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  31. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  32. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  33. inter eos solemque iacent immania ponti
  34. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  35. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  36. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  37. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  38. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  39. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  40. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  41. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  42. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  43. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  44. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  45. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  46. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  47. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  48. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  49. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  50. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  51. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  52. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  53. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  54. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  55. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  56. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  57. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  58. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  59. at maris ignaris in portu clauda videntur
  60. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  61. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  62. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  63. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  64. omnia converti sursumque supina reverti
  65. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  66. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  67. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  68. labier adversum nimbos atque ire superne
  69. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  70. At si forte oculo manus uni subdita supter
  71. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  72. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  73. bina lucernarum florentia lumina flammis
  74. binaque per totas aedis geminare supellex
  75. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  76. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  77. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  78. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  79. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  80. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  81. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  82. mutare et campos pedibus transire videmur,
  83. et sonitus audire, severa silentia noctis
  84. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  85. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  86. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  87. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  88. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  89. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  90. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  91. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  92. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  93. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  94. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  95. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  96. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  97. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  98. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  99. notitiam veri quae res falsique crearit
  100. et dubium certo quae res differre probarit.
  101. invenies primis ab sensibus esse creatam
  102. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  103. nam maiore fide debet reperirier illud,
  104. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  105. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  106. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  107. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  108. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  109. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  110. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  111. an confutabunt nares oculive revincent?
  112. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  113. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  114. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  115. et seorsum varios rerum sentire colores
  116. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  117. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  118. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  119. non possint alios alii convincere sensus.
  120. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  121. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  122. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  123. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  124. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  125. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  126. reddere mendose causas utriusque figurae,
  127. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  128. et violare fidem primam et convellere tota
  129. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  130. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  131. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  132. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  133. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  134. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  135. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  136. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  137. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  138. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  139. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  140. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  141. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  142. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  143. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  144. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  145. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  146. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  147. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  148. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  149. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  150. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  151. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  152. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  153. quippe per angustum turba maiore coorta
  154. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  155. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  156. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  157. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  158. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  159. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  160. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  161. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  162. praesertim si cum summost clamore profusus.
  163. ergo corpoream vocem constare necessest,
  164. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  165. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  166. principiorum et item levor levore creatur;
  167. nec simili penetrant auris primordia forma,
  168. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  169. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  170. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  171. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  172. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  173. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  174. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  175. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  176. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  177. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  178. plane exaudiri discernique articulatim;
  179. servat enim formaturam servatque figuram.
  180. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  181. per multum confundi verba necessest
  182. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  183. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  184. internoscere, verborum sententia quae sit;
  185. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  186. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  187. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  188. in multas igitur voces vox una repente
  189. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  190. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  191. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  192. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  193. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  194. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  195. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  196. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  197. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  198. palantis comites com montis inter opacos
  199. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  200. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  201. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  202. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  203. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  204. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  205. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  206. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  207. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  208. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  209. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  210. pinea semiferi capitis velamina quassans
  211. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  212. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  213. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  214. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  215. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  216. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  217. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  218. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  219. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  220. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  221. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  222. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  223. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  224. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  225. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  226. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  227. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  228. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  229. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  230. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  231. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  232. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  233. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  234. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  235. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  236. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  237. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  238. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  239. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  240. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  241. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  242. siquis forte manu premere ac siccare .
  243. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  244. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  245. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  246. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  247. umida linguai circum sudantia templa;
  248. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  249. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  250. deinde voluptas est e suco fine palati;
  251. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  252. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  253. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  254. dum modo quod capias concoctum didere possis
  255. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  256. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  257. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  258. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  259. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  260. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  261. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  262. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  263. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  264. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  265. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  266. principio meminisse decet quae diximus ante,
  267. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  268. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  269. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  270. extima membrorum circumcaesura ,
  271. proinde et seminibus constant variantque figura.
  272. semina cum porro distent, differre necessest
  273. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  274. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  275. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  276. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  277. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  278. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  279. proinde foraminibus debent differe figurae
  280. et variare viae proinde ac textura .
  281. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,