De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  2. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  3. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  4. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  5. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  6. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  7. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  8. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  9. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  10. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  11. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  12. effugere aut umbras inter vivos volitare
  13. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  14. cum corpus simul atque animi natura perempta
  15. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  16. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  17. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  18. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  19. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  20. corpora res multae, partim diffusa solute,
  21. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  22. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  23. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  24. et vituli cum membranas de corpore summo
  25. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  26. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  27. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  28. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  29. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  30. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  31. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  32. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  33. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  34. quo fuerint et formai servare figuram,
  35. et multo citius, quanto minus indupediri
  36. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  37. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  38. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  39. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  40. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  41. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  42. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  43. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  44. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  45. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  46. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  47. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  48. omnia conrident correpta luce diei.
  49. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  50. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  51. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  52. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  53. quae volgo volitant subtili praedita filo
  54. nec singillatim possunt secreta videri.
  55. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  56. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  57. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  58. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  59. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  60. at contra tenuis summi membrana coloris
  61. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  62. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  63. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  64. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  65. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  66. exin imaginibus missis consistere eorum.
  67. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  68. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  69. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  70. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  71. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  72. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  73. nec ratione alia servari posse videntur,
  74. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  75. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  76. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  77. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  78. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  79. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  80. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  81. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  82. tertia pars nulla possit ratione videri.
  83. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  84. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  85. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  86. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  87. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  88. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  89. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  90. habrotonique graves et tristia centaurea,
  91. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  92. ---
  93. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  94. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  95. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  96. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  97. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  98. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  99. quae multis formata modis sublime feruntur,
  100. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  101. cernimus et mundi speciem violare serenam
  102. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  103. ora volare videntur et umbram ducere late,
  104. inter dum magni montes avolsaque saxa
  105. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  106. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  107. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  108. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  109. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  110. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  111. ---
  112. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  113. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  114. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  115. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  116. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  117. at cum splendida quae constant opposta fuerunt