De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  2. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  3. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  4. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  5. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  6. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  7. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  8. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  9. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  10. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  11. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  12. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  13. sic ab rebus item simili ratione necessest
  14. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  15. multa modis multis in cunctas undique partis;
  16. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  17. res ibi respondent simili forma atque colore.
  18. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  19. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  20. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  21. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  22. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  23. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  24. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  25. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  26. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  27. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  28. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  29. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  30. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  31. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  32. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  33. Principio persaepe levis res atque minutis
  34. corporibus factas celeris licet esse videre.
  35. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  36. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  37. quae quasi cuduntur perque intervallum
  38. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  39. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  40. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  41. qua propter simulacra pari ratione necessest
  42. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  43. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  44. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  45. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  46. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  47. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  48. et quasi permanare per intervallum.
  49. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  50. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  51. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  52. per totum caeli spatium diffundere sese
  53. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  54. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  55. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  56. quone vides citius debere et longius ire
  57. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  58. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  59. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  60. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  61. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  62. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  63. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  64. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  65. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  66. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  67. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  68. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  69. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  70. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  71. nec variae cessant voces volitare per auras.
  72. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  73. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  74. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  75. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  76. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  77. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  78. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  79. cernere odorari licet et sentire sonare.
  80. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  81. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  82. cernitur in luce et claro candore, necessest
  83. consimili causa tactum visumque moveri.
  84. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  85. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  86. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  87. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  88. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  89. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  90. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  91. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  92. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  93. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  94. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  95. efficit ut videamus et internoscere curat;
  96. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  97. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  98. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  99. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  100. propterea fit uti videamus quam procul absit
  101. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  102. et nostros oculos perterget longior aura,
  103. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  104. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  105. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  106. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  107. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  108. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  109. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  110. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  111. particulam venti sentire et frigoris eius,
  112. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  113. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  114. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  115. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum