De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  2. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  3. atque animi quoniam docui natura quid esset
  4. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  5. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  6. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  7. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  8. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  9. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  10. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  11. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  12. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  13. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  14. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  15. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  16. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  17. effugere aut umbras inter vivos volitare
  18. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  19. cum corpus simul atque animi natura perempta
  20. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  21. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  22. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  23. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  24. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  25. corpora res multae, partim diffusa solute,
  26. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  27. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  28. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  29. et vituli cum membranas de corpore summo
  30. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  31. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  32. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  33. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  34. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  35. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  36. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  37. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  38. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  39. quo fuerint et formai servare figuram,
  40. et multo citius, quanto minus indupediri
  41. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  42. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  43. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  44. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  45. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  46. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  47. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  48. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  49. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  50. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  51. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  52. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  53. omnia conrident correpta luce diei.
  54. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  55. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  56. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  57. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  58. quae volgo volitant subtili praedita filo
  59. nec singillatim possunt secreta videri.
  60. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  61. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  62. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  63. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  64. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  65. at contra tenuis summi membrana coloris
  66. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  67. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  68. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  69. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  70. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  71. exin imaginibus missis consistere eorum.
  72. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  73. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  74. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  75. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  76. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  77. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  78. nec ratione alia servari posse videntur,
  79. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  80. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  81. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  82. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  83. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  84. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  85. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  86. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  87. tertia pars nulla possit ratione videri.
  88. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  89. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  90. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  91. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  92. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  93. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  94. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  95. habrotonique graves et tristia centaurea,
  96. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  97. ---
  98. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  99. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  100. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  101. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  102. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  103. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  104. quae multis formata modis sublime feruntur,
  105. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  106. cernimus et mundi speciem violare serenam
  107. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  108. ora volare videntur et umbram ducere late,
  109. inter dum magni montes avolsaque saxa
  110. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  111. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  112. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  113. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  114. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  115. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  116. ---
  117. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  118. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  119. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  120. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  121. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  122. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  123. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  124. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  125. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  126. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  127. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  128. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  129. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  130. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  131. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  132. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  133. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  134. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  135. sic ab rebus item simili ratione necessest
  136. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  137. multa modis multis in cunctas undique partis;
  138. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  139. res ibi respondent simili forma atque colore.
  140. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  141. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  142. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  143. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  144. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  145. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  146. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  147. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  148. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  149. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  150. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  151. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  152. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  153. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  154. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  155. Principio persaepe levis res atque minutis
  156. corporibus factas celeris licet esse videre.
  157. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  158. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  159. quae quasi cuduntur perque intervallum
  160. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  161. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  162. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  163. qua propter simulacra pari ratione necessest
  164. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  165. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  166. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  167. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  168. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  169. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  170. et quasi permanare per intervallum.
  171. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  172. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  173. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  174. per totum caeli spatium diffundere sese
  175. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  176. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  177. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?