De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  2. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  3. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  4. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  5. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  6. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  7. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  8. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  9. omnia per flexos aditus educta licebit
  10. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  11. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  12. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  13. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  14. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  15. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  16. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  17. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  18. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  19. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  20. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  21. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  22. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  23. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  24. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  25. omnia quandoquidem cogit natura referri
  26. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  27. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  28. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  29. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  30. per purum simulacra feruntur
  31. et feriunt oculos turbantia composituras.
  32. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  33. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  34. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  35. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  36. arquati, quia luroris de corpore eorum
  37. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  38. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  39. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  40. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  41. propterea quia, cum propior caliginis
  42. ater init oculos prior et possedit apertos,
  43. insequitur candens confestim lucidus ,
  44. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  45. illius; nam multis partibus hic est
  46. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  47. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  48. atque pate fecit, quas ante obsederat
  49. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  50. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  51. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  52. propterea quia posterior caliginis
  53. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  54. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  55. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  56. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  57. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  58. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  59. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  60. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  61. per multum quia dum simulacra feruntur,
  62. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  63. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  64. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  65. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  66. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  67. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  68. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  69. si credis privatum lumine posse
  70. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  71. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus