De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  2. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  3. cernere odorari licet et sentire sonare.
  4. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  5. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  6. cernitur in luce et claro candore, necessest
  7. consimili causa tactum visumque moveri.
  8. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  9. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  10. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  11. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  12. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  13. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  14. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  15. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  16. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  17. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  18. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  19. efficit ut videamus et internoscere curat;
  20. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  21. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  22. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  23. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  24. propterea fit uti videamus quam procul absit
  25. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  26. et nostros oculos perterget longior aura,
  27. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  28. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  29. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  30. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  31. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  32. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  33. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  34. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  35. particulam venti sentire et frigoris eius,
  36. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  37. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  38. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  39. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  40. tangimus extremum saxi summumque colorem
  41. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  42. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  43. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  44. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  45. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  46. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  47. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  48. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  49. primus enim citra postes tum cernitur ,
  50. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  51. post extraria lux oculos perterget et
  52. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  53. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  54. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  55. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  56. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  57. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  58. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  59. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  60. atque alium prae se propellens volvit,
  61. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  62. distare ab speculo tantum semota videtur.
  63. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  64. ---
  65. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  66. binis quoniam res confit utraque.
  67. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  68. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  69. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  70. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  71. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  72. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,