De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qualia sint et quam variis distantia formis
  2. sponte sua volitent aeterno percita motu
  3. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  4. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  5. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  6. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  7. atque animi quoniam docui natura quid esset
  8. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  9. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  10. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  11. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  12. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  13. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  14. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  15. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  16. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  17. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  18. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  19. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  20. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  21. effugere aut umbras inter vivos volitare
  22. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  23. cum corpus simul atque animi natura perempta
  24. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  25. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  26. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  27. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  28. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  29. corpora res multae, partim diffusa solute,
  30. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  31. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  32. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  33. et vituli cum membranas de corpore summo
  34. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  35. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  36. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  37. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  38. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  39. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  40. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  41. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  42. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  43. quo fuerint et formai servare figuram,
  44. et multo citius, quanto minus indupediri
  45. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  46. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  47. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  48. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  49. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  50. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  51. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  52. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  53. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  54. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  55. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  56. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  57. omnia conrident correpta luce diei.
  58. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  59. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  60. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  61. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  62. quae volgo volitant subtili praedita filo
  63. nec singillatim possunt secreta videri.
  64. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  65. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  66. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  67. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  68. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  69. at contra tenuis summi membrana coloris
  70. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  71. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  72. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  73. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  74. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  75. exin imaginibus missis consistere eorum.
  76. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  77. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  78. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  79. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  80. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  81. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  82. nec ratione alia servari posse videntur,
  83. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  84. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  85. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  86. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  87. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  88. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  89. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  90. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  91. tertia pars nulla possit ratione videri.
  92. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  93. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  94. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  95. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  96. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  97. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  98. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  99. habrotonique graves et tristia centaurea,
  100. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  101. ---
  102. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  103. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  104. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  105. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  106. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  107. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  108. quae multis formata modis sublime feruntur,
  109. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  110. cernimus et mundi speciem violare serenam
  111. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  112. ora volare videntur et umbram ducere late,
  113. inter dum magni montes avolsaque saxa
  114. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  115. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  116. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  117. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  118. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  119. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  120. ---
  121. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  122. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  123. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  124. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam