De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  2. hoc est adverso nixantem trudere monte
  3. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  4. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  5. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  6. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  7. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  8. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  9. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  10. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  11. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  12. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  13. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  14. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  15. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  16. sed metus in vita poenarum pro male factis
  17. est insignibus insignis scelerisque luela,
  18. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  19. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  20. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  21. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  22. nec videt interea qui terminus esse malorum
  23. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  24. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  25. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  26. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  27. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  28. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  29. inde alii multi reges rerumque potentes
  30. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  31. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  32. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  33. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  34. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  35. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  36. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  37. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  38. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  39. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  40. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  41. denique Democritum post quam matura vetustas
  42. admonuit memores motus languescere mentis,
  43. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  44. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  45. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  46. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  47. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  48. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  49. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  50. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  51. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  52. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  53. ebrius urgeris multis miser undique curis
  54. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  55. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  56. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  57. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  58. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  59. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  60. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  61. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  62. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  63. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  64. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  65. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  66. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  67. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  68. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  69. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  70. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  71. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  72. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  73. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  74. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  75. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  76. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  77. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  78. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  79. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  80. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  81. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  82. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  83. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  84. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  85. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  86. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  87. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  88. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  89. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  90. tempore de mortis nec delibare valemus,
  91. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  92. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  93. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  94. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  95. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  96. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
  1. Avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  4. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  5. unde prius nulli velarint tempora musae;
  6. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  7. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  8. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  9. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  10. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  11. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  12. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  13. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  14. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  15. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  16. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  17. sed potius tali facto recreata valescat,
  18. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  19. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  20. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  21. carmine Pierio rationem exponere nostram
  22. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  23. si tibi forte animum tali ratione tenere
  24. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  25. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  26. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum