De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  2. tangimus extremum saxi summumque colorem
  3. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  4. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  5. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  6. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  7. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  8. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  9. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  10. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  11. primus enim citra postes tum cernitur ,
  12. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  13. post extraria lux oculos perterget et
  14. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  15. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  16. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  17. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  18. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  19. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  20. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  21. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  22. atque alium prae se propellens volvit,
  23. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  24. distare ab speculo tantum semota videtur.
  25. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  26. ---
  27. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  28. binis quoniam res confit utraque.
  29. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  30. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  31. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  32. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  33. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  34. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  35. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  36. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  37. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  38. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  39. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  40. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  41. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  42. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  43. omnia per flexos aditus educta licebit
  44. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  45. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  46. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  47. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  48. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  49. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  50. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  51. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  52. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  53. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  54. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  55. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  56. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  57. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  58. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  59. omnia quandoquidem cogit natura referri
  60. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  61. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  62. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  63. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  64. per purum simulacra feruntur
  65. et feriunt oculos turbantia composituras.
  66. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  67. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  68. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  69. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  70. arquati, quia luroris de corpore eorum
  71. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  72. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  73. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  74. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  75. propterea quia, cum propior caliginis
  76. ater init oculos prior et possedit apertos,
  77. insequitur candens confestim lucidus ,
  78. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  79. illius; nam multis partibus hic est
  80. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  81. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  82. atque pate fecit, quas ante obsederat
  83. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  84. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  85. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  86. propterea quia posterior caliginis
  87. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  88. obsiditque vias oculorum, ne simulacra