De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  2. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  3. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  4. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  5. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  6. Principio persaepe levis res atque minutis
  7. corporibus factas celeris licet esse videre.
  8. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  9. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  10. quae quasi cuduntur perque intervallum
  11. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  12. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  13. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  14. qua propter simulacra pari ratione necessest
  15. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  16. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  17. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  18. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  19. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  20. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  21. et quasi permanare per intervallum.
  22. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  23. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  24. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  25. per totum caeli spatium diffundere sese
  26. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  27. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  28. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  29. quone vides citius debere et longius ire
  30. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  31. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  32. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  33. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  34. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  35. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  36. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  37. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  38. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  39. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  40. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  41. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  42. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  43. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  44. nec variae cessant voces volitare per auras.
  45. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  46. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  47. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  48. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  49. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  50. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  51. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  52. cernere odorari licet et sentire sonare.
  53. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  54. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  55. cernitur in luce et claro candore, necessest
  56. consimili causa tactum visumque moveri.
  57. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  58. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  59. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  60. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  61. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  62. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  63. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  64. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  65. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  66. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  67. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  68. efficit ut videamus et internoscere curat;
  69. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  70. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  71. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  72. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  73. propterea fit uti videamus quam procul absit
  74. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  75. et nostros oculos perterget longior aura,
  76. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  77. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  78. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  79. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  80. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  81. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  82. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  83. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  84. particulam venti sentire et frigoris eius,
  85. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  86. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  87. verberet atque sui det sensum corporis extra.