De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  2. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  3. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  4. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  5. cernere odorari licet et sentire sonare.
  6. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  7. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  8. cernitur in luce et claro candore, necessest
  9. consimili causa tactum visumque moveri.
  10. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  11. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  12. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  13. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  14. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  15. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  16. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  17. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  18. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  19. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  20. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  21. efficit ut videamus et internoscere curat;
  22. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  23. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  24. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  25. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  26. propterea fit uti videamus quam procul absit
  27. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  28. et nostros oculos perterget longior aura,
  29. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  30. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  31. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  32. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  33. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  34. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  35. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  36. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  37. particulam venti sentire et frigoris eius,
  38. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  39. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  40. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  41. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  42. tangimus extremum saxi summumque colorem
  43. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  44. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  45. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  46. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  47. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  48. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  49. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  50. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  51. primus enim citra postes tum cernitur ,
  52. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  53. post extraria lux oculos perterget et
  54. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  55. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  56. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  57. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  58. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  59. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  60. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  61. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  62. atque alium prae se propellens volvit,
  63. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  64. distare ab speculo tantum semota videtur.
  65. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  66. ---
  67. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  68. binis quoniam res confit utraque.
  69. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  70. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  71. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  72. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  73. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  74. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  75. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  76. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  77. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  78. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  79. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  80. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  81. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  82. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  83. omnia per flexos aditus educta licebit
  84. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  85. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  86. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  87. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  88. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  89. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  90. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  91. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  92. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  93. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  94. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  95. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  96. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  97. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  98. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  99. omnia quandoquidem cogit natura referri
  100. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  101. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  102. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  103. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  104. per purum simulacra feruntur
  105. et feriunt oculos turbantia composituras.
  106. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  107. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  108. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  109. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  110. arquati, quia luroris de corpore eorum
  111. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  112. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  113. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  114. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  115. propterea quia, cum propior caliginis
  116. ater init oculos prior et possedit apertos,
  117. insequitur candens confestim lucidus ,
  118. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  119. illius; nam multis partibus hic est
  120. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  121. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  122. atque pate fecit, quas ante obsederat
  123. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  124. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  125. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  126. propterea quia posterior caliginis
  127. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  128. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  129. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  130. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  131. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  132. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  133. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  134. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  135. per multum quia dum simulacra feruntur,
  136. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  137. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  138. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  139. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  140. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  141. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  142. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  143. si credis privatum lumine posse
  144. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  145. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  146. id quod nos umbram perhibere .
  147. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  148. lumine privatur solis qua cumque meantes
  149. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  150. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  151. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  152. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  153. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  154. propterea facile et spoliatur lumine terra
  155. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  156. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  157. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  158. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  159. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  160. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  161. hoc animi demum ratio discernere debet,
  162. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  163. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  164. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  165. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  166. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  167. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  168. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  169. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  170. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  171. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  172. solque pari ratione manere et luna videtur
  173. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  174. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  175. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  176. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  177. atria versari et circum cursare columnae
  178. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  179. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  180. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  181. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  182. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  183. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  184. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  185. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  186. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  187. inter eos solemque iacent immania ponti
  188. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  189. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  190. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  191. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  192. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  193. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  194. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  195. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  196. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  197. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  198. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  199. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  200. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  201. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  202. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  203. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  204. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  205. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  206. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  207. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  208. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  209. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  210. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  211. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  212. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  213. at maris ignaris in portu clauda videntur
  214. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  215. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  216. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  217. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  218. omnia converti sursumque supina reverti
  219. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  220. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  221. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  222. labier adversum nimbos atque ire superne
  223. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  224. At si forte oculo manus uni subdita supter
  225. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  226. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  227. bina lucernarum florentia lumina flammis
  228. binaque per totas aedis geminare supellex
  229. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  230. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  231. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  232. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  233. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  234. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  235. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  236. mutare et campos pedibus transire videmur,
  237. et sonitus audire, severa silentia noctis
  238. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  239. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  240. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  241. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  242. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  243. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  244. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  245. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  246. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  247. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  248. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  249. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  250. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  251. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  252. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  253. notitiam veri quae res falsique crearit
  254. et dubium certo quae res differre probarit.
  255. invenies primis ab sensibus esse creatam
  256. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  257. nam maiore fide debet reperirier illud,
  258. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  259. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  260. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  261. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  262. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  263. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  264. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  265. an confutabunt nares oculive revincent?
  266. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  267. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  268. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  269. et seorsum varios rerum sentire colores
  270. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  271. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  272. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  273. non possint alios alii convincere sensus.
  274. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  275. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  276. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  277. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  278. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  279. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem