De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. carmine Pierio rationem exponere nostram
  2. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  3. si tibi forte animum tali ratione tenere
  4. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  5. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  6. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  7. qualia sint et quam variis distantia formis
  8. sponte sua volitent aeterno percita motu
  9. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  10. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  11. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  12. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  13. atque animi quoniam docui natura quid esset
  14. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  15. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  16. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  17. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  18. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  19. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  20. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  21. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  22. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  23. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  24. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  25. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  26. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  27. effugere aut umbras inter vivos volitare
  28. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  29. cum corpus simul atque animi natura perempta
  30. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  31. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  32. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  33. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  34. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  35. corpora res multae, partim diffusa solute,
  36. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  37. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  38. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  39. et vituli cum membranas de corpore summo
  40. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  41. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  42. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  43. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  44. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  45. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  46. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  47. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  48. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  49. quo fuerint et formai servare figuram,
  50. et multo citius, quanto minus indupediri
  51. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  52. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  53. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  54. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  55. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  56. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  57. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  58. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  59. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  60. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  61. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  62. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  63. omnia conrident correpta luce diei.
  64. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  65. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  66. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  67. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  68. quae volgo volitant subtili praedita filo
  69. nec singillatim possunt secreta videri.
  70. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  71. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  72. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  73. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  74. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  75. at contra tenuis summi membrana coloris
  76. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  77. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  78. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  79. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  80. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  81. exin imaginibus missis consistere eorum.
  82. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  83. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  84. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  85. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  86. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  87. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  88. nec ratione alia servari posse videntur,
  89. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  90. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  91. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  92. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  93. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  94. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  95. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  96. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  97. tertia pars nulla possit ratione videri.
  98. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  99. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  100. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  101. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  102. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  103. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  104. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  105. habrotonique graves et tristia centaurea,
  106. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  107. ---
  108. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  109. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  110. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  111. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  112. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  113. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  114. quae multis formata modis sublime feruntur,
  115. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  116. cernimus et mundi speciem violare serenam
  117. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  118. ora volare videntur et umbram ducere late,
  119. inter dum magni montes avolsaque saxa
  120. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  121. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  122. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  123. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  124. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  125. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  126. ---
  127. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  128. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  129. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  130. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  131. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  132. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  133. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  134. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  135. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  136. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  137. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  138. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  139. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  140. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  141. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  142. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  143. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  144. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  145. sic ab rebus item simili ratione necessest
  146. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  147. multa modis multis in cunctas undique partis;