De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  2. res ibi respondent simili forma atque colore.
  3. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  4. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  5. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  6. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  7. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  8. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  9. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  10. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  11. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  12. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  13. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  14. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  15. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  16. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  17. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  18. Principio persaepe levis res atque minutis
  19. corporibus factas celeris licet esse videre.
  20. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  21. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  22. quae quasi cuduntur perque intervallum
  23. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  24. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  25. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  26. qua propter simulacra pari ratione necessest
  27. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  28. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  29. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  30. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  31. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  32. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  33. et quasi permanare per intervallum.
  34. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  35. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  36. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  37. per totum caeli spatium diffundere sese
  38. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  39. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  40. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  41. quone vides citius debere et longius ire
  42. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  43. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  44. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  45. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  46. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  47. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  48. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  49. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  50. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  51. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  52. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  53. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  54. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  55. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  56. nec variae cessant voces volitare per auras.
  57. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  58. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  59. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  60. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  61. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  62. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  63. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  64. cernere odorari licet et sentire sonare.
  65. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  66. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  67. cernitur in luce et claro candore, necessest
  68. consimili causa tactum visumque moveri.
  69. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  70. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  71. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  72. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  73. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  74. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  75. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  76. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  77. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  78. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  79. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  80. efficit ut videamus et internoscere curat;
  81. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  82. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  83. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  84. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  85. propterea fit uti videamus quam procul absit
  86. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  87. et nostros oculos perterget longior aura,
  88. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  89. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  90. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  91. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  92. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  93. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  94. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  95. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  96. particulam venti sentire et frigoris eius,
  97. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  98. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  99. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  100. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  101. tangimus extremum saxi summumque colorem
  102. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  103. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  104. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  105. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  106. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  107. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  108. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  109. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  110. primus enim citra postes tum cernitur ,
  111. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  112. post extraria lux oculos perterget et
  113. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  114. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  115. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  116. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  117. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  118. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  119. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  120. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  121. atque alium prae se propellens volvit,
  122. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  123. distare ab speculo tantum semota videtur.
  124. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  125. ---
  126. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  127. binis quoniam res confit utraque.
  128. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  129. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  130. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  131. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  132. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  133. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  134. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  135. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  136. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  137. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  138. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  139. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  140. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  141. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  142. omnia per flexos aditus educta licebit
  143. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  144. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  145. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  146. inde retro rursum redit et convertit eodem.