De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  2. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  3. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  4. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  5. sic ab rebus item simili ratione necessest
  6. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  7. multa modis multis in cunctas undique partis;
  8. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  9. res ibi respondent simili forma atque colore.
  10. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  11. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  12. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  13. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  14. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  15. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  16. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  17. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  18. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  19. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  20. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  21. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  22. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  23. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  24. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  25. Principio persaepe levis res atque minutis
  26. corporibus factas celeris licet esse videre.
  27. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  28. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  29. quae quasi cuduntur perque intervallum
  30. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  31. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  32. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  33. qua propter simulacra pari ratione necessest
  34. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  35. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  36. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  37. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  38. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  39. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  40. et quasi permanare per intervallum.
  41. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  42. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  43. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  44. per totum caeli spatium diffundere sese
  45. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  46. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  47. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  48. quone vides citius debere et longius ire
  49. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  50. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  51. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  52. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  53. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  54. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  55. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  56. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  57. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  58. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  59. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  60. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  61. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  62. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  63. nec variae cessant voces volitare per auras.
  64. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  65. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  66. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  67. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  68. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  69. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  70. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  71. cernere odorari licet et sentire sonare.
  72. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  73. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  74. cernitur in luce et claro candore, necessest
  75. consimili causa tactum visumque moveri.
  76. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  77. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  78. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  79. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  80. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  81. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  82. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  83. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  84. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  85. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  86. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  87. efficit ut videamus et internoscere curat;
  88. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  89. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  90. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  91. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  92. propterea fit uti videamus quam procul absit
  93. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  94. et nostros oculos perterget longior aura,
  95. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  96. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  97. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  98. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  99. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  100. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  101. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  102. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  103. particulam venti sentire et frigoris eius,
  104. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  105. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  106. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  107. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  108. tangimus extremum saxi summumque colorem
  109. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  110. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  111. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  112. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  113. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  114. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  115. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  116. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  117. primus enim citra postes tum cernitur ,
  118. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  119. post extraria lux oculos perterget et
  120. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  121. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  122. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  123. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  124. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  125. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  126. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  127. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  128. atque alium prae se propellens volvit,
  129. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  130. distare ab speculo tantum semota videtur.
  131. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  132. ---
  133. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  134. binis quoniam res confit utraque.
  135. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  136. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  137. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  138. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  139. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  140. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  141. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  142. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  143. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  144. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  145. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  146. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  147. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  148. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  149. omnia per flexos aditus educta licebit
  150. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  151. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  152. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  153. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  154. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  155. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  156. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  157. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  158. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  159. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  160. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  161. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  162. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  163. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  164. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  165. omnia quandoquidem cogit natura referri
  166. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  167. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  168. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  169. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  170. per purum simulacra feruntur
  171. et feriunt oculos turbantia composituras.
  172. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  173. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  174. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  175. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  176. arquati, quia luroris de corpore eorum
  177. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  178. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  179. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  180. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  181. propterea quia, cum propior caliginis
  182. ater init oculos prior et possedit apertos,
  183. insequitur candens confestim lucidus ,
  184. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  185. illius; nam multis partibus hic est
  186. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  187. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  188. atque pate fecit, quas ante obsederat
  189. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  190. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  191. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  192. propterea quia posterior caliginis
  193. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  194. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  195. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  196. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  197. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  198. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  199. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  200. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  201. per multum quia dum simulacra feruntur,
  202. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  203. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  204. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  205. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  206. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  207. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  208. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  209. si credis privatum lumine posse
  210. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  211. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  212. id quod nos umbram perhibere .
  213. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  214. lumine privatur solis qua cumque meantes
  215. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  216. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  217. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  218. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  219. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  220. propterea facile et spoliatur lumine terra
  221. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  222. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  223. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  224. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  225. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  226. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  227. hoc animi demum ratio discernere debet,
  228. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  229. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  230. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  231. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  232. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  233. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  234. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  235. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  236. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  237. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  238. solque pari ratione manere et luna videtur
  239. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  240. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  241. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  242. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  243. atria versari et circum cursare columnae