De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  2. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  3. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  4. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  5. sed potius tali facto recreata valescat,
  6. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  7. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  8. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  9. carmine Pierio rationem exponere nostram
  10. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  11. si tibi forte animum tali ratione tenere
  12. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  13. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  14. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  15. qualia sint et quam variis distantia formis
  16. sponte sua volitent aeterno percita motu
  17. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  18. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  19. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  20. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  21. atque animi quoniam docui natura quid esset
  22. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  23. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  24. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  25. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  26. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  27. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  28. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  29. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  30. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  31. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  32. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  33. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  34. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  35. effugere aut umbras inter vivos volitare
  36. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  37. cum corpus simul atque animi natura perempta
  38. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  39. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  40. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  41. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  42. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  43. corpora res multae, partim diffusa solute,
  44. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  45. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  46. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  47. et vituli cum membranas de corpore summo
  48. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  49. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  50. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  51. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  52. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  53. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  54. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  55. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  56. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  57. quo fuerint et formai servare figuram,
  58. et multo citius, quanto minus indupediri
  59. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  60. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  61. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  62. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  63. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  64. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  65. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  66. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  67. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  68. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  69. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  70. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  71. omnia conrident correpta luce diei.
  72. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  73. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  74. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  75. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  76. quae volgo volitant subtili praedita filo
  77. nec singillatim possunt secreta videri.
  78. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  79. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  80. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  81. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  82. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  83. at contra tenuis summi membrana coloris
  84. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  85. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  86. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  87. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  88. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  89. exin imaginibus missis consistere eorum.
  90. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  91. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  92. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  93. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  94. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  95. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  96. nec ratione alia servari posse videntur,
  97. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  98. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  99. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  100. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  101. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  102. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  103. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  104. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  105. tertia pars nulla possit ratione videri.
  106. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  107. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  108. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  109. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  110. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  111. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  112. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  113. habrotonique graves et tristia centaurea,
  114. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  115. ---
  116. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  117. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  118. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  119. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  120. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  121. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  122. quae multis formata modis sublime feruntur,
  123. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  124. cernimus et mundi speciem violare serenam
  125. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  126. ora volare videntur et umbram ducere late,
  127. inter dum magni montes avolsaque saxa
  128. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  129. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  130. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  131. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  132. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  133. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  134. ---
  135. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  136. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  137. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  138. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  139. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  140. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  141. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  142. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  143. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  144. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  145. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  146. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  147. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  148. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  149. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  150. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  151. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  152. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  153. sic ab rebus item simili ratione necessest
  154. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  155. multa modis multis in cunctas undique partis;
  156. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  157. res ibi respondent simili forma atque colore.
  158. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  159. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  160. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  161. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  162. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  163. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  164. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  165. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  166. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  167. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  168. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  169. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  170. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  171. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  172. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  173. Principio persaepe levis res atque minutis
  174. corporibus factas celeris licet esse videre.
  175. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  176. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  177. quae quasi cuduntur perque intervallum
  178. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  179. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  180. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  181. qua propter simulacra pari ratione necessest
  182. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  183. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  184. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  185. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  186. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  187. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  188. et quasi permanare per intervallum.
  189. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  190. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  191. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  192. per totum caeli spatium diffundere sese
  193. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  194. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  195. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  196. quone vides citius debere et longius ire
  197. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  198. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  199. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  200. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  201. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  202. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  203. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  204. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  205. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  206. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  207. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  208. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  209. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  210. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  211. nec variae cessant voces volitare per auras.
  212. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  213. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  214. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  215. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  216. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  217. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  218. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  219. cernere odorari licet et sentire sonare.
  220. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  221. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  222. cernitur in luce et claro candore, necessest
  223. consimili causa tactum visumque moveri.
  224. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  225. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  226. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  227. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  228. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  229. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  230. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  231. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  232. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  233. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  234. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  235. efficit ut videamus et internoscere curat;
  236. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  237. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  238. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  239. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  240. propterea fit uti videamus quam procul absit
  241. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  242. et nostros oculos perterget longior aura,
  243. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  244. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  245. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.