De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  2. illum cui possint incommoda conciliari,
  3. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  4. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  5. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  6. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  7. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  8. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  9. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  10. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  11. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  12. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  13. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  14. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  15. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  16. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  17. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  18. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  19. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  20. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  21. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  22. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  23. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  24. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  25. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  26. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  27. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  28. aut in melle situm suffocari atque rigere
  29. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  30. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  31. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  32. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  33. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  34. non poteris factis florentibus esse tuisque
  35. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  36. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  37. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  38. iam desiderium rerum super insidet una.'
  39. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  40. dissoluant animi magno se angore metuque.
  41. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  42. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  43. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  44. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  45. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  46. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  47. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  48. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  49. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  50. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  51. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  52. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  53. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  54. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  55. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  56. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  57. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  58. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  59. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  60. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  61. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  62. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  63. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  64. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  65. maior enim turbae disiectus materiai
  66. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  67. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  68. Denique si vocem rerum natura repente.
  69. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  70. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  71. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  72. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  73. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  74. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  75. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  76. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  77. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  78. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  79. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  80. non potius vitae finem facis atque laboris?
  81. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  82. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  83. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  84. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  85. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  86. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  87. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  88. naturam et veram verbis exponere causam?
  89. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  90. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  91. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  92. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  93. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  94. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  95. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  96. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  97. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  98. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  99. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  100. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  101. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  102. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  103. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  104. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  105. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  106. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  107. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  108. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  109. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  110. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  111. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  112. temporis exponit post mortem denique nostram.
  113. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  114. quicquam, non omni somno securius exstat?
  115. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  116. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  117. nec miser inpendens magnum timet saxum
  118. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  119. sed magis in vita divom metus urget inanis
  120. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  121. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  122. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  123. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  124. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  125. qui non sola novem dispessis iugera membris
  126. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  127. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  128. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  129. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  130. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  131. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  132. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  133. qui petere a populo fasces saevasque secures
  134. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  135. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  136. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  137. hoc est adverso nixantem trudere monte
  138. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  139. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  140. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  141. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  142. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  143. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  144. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  145. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  146. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  147. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  148. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  149. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  150. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  151. sed metus in vita poenarum pro male factis
  152. est insignibus insignis scelerisque luela,
  153. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  154. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  155. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  156. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  157. nec videt interea qui terminus esse malorum
  158. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  159. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  160. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  161. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  162. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  163. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  164. inde alii multi reges rerumque potentes
  165. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  166. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  167. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  168. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  169. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  170. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  171. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  172. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  173. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  174. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  175. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  176. denique Democritum post quam matura vetustas
  177. admonuit memores motus languescere mentis,
  178. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  179. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  180. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  181. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  182. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  183. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  184. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  185. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  186. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  187. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  188. ebrius urgeris multis miser undique curis
  189. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  190. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  191. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  192. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  193. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  194. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  195. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  196. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  197. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  198. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  199. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  200. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  201. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  202. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  203. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  204. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  205. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  206. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  207. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  208. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  209. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  210. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  211. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  212. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  213. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  214. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  215. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  216. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  217. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  218. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  219. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  220. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  221. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  222. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  223. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  224. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  225. tempore de mortis nec delibare valemus,
  226. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  227. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  228. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  229. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  230. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  231. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
  1. Avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  4. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  5. unde prius nulli velarint tempora musae;
  6. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  7. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  8. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  9. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  10. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  11. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  12. cum dare conantur, prius oras pocula circum