De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  2. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  3. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  4. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  5. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  6. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  7. eximia veste et victu convivia, ludi,
  8. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  9. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  10. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  11. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  12. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  13. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  14. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  15. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  16. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  17. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  18. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  19. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  20. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  21. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  22. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  23. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  24. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  25. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  26. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  27. et praetermittas animi vitia omnia primum
  28. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  29. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  30. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  31. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  32. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  33. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  34. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  35. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  36. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  37. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  38. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  39. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  40. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  41. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  42. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  43. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  44. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  45. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  46. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  47. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  48. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  49. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  50. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  51. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  52. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  53. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  54. floribus et sertis operit postisque superbos
  55. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  56. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  57. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  58. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  59. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  60. plus videat quam mortali concedere par est.
  61. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  62. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  63. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  64. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  65. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  66. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  67. praetermittere et humanis concedere rebus.
  68. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  69. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  70. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  71. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  72. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  73. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  74. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  75. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  76. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  77. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  78. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  79. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  80. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  81. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  82. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  83. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  84. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  85. Et commiscendo quom semine forte virilem
  86. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  87. tum similes matrum materno semine fiunt,
  88. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  89. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  90. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  91. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  92. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  93. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  94. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  95. possint et referant proavorum saepe figuras,
  96. propterea quia multa modis primordia multis
  97. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  98. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  99. inde Venus varia producit sorte figuras,
  100. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  101. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  102. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  103. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  104. maternoque mares existunt corpore creti;
  105. semper enim partus duplici de semine constat,
  106. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  107. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  108. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  109. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  110. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  111. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  112. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  113. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  114. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  115. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  116. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  117. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  118. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  119. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  120. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  121. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  122. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum