De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. expergefactique secuntur inania saepe
  2. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  3. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  4. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  5. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  6. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  7. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  8. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  9. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  10. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  11. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  12. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  13. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  14. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  15. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  16. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  17. indicioque sui facti persaepe fuere.
  18. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  19. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  20. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  21. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  22. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  23. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  24. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  25. somno devincti credunt se extollere vestem,
  26. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  27. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  28. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  29. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  30. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  31. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  32. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  33. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  34. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  35. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  36. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  37. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  38. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  39. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  40. per membra atque artus decedit corpore toto,
  41. in loca conveniens nervorum certa cietque
  42. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  43. inritata tument loca semine fitque voluntas
  44. eicere id quo se contendit dira lubido,
  45. incitat inritans loca turgida semine multo
  46. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  47. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  48. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  49. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  50. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  51. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  52. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  53. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  54. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  55. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  56. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  57. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  58. stillavit gutta et successit frigida cura;
  59. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  60. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  61. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  62. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  63. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  64. nec retinere semel conversum unius amore
  65. et servare sibi curam certumque dolorem;
  66. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  67. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  68. si non prima novis conturbes volnera plagis
  69. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  70. aut alio possis animi traducere motus.
  71. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  72. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  73. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  74. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  75. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  76. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  77. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  78. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  79. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  80. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  81. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  82. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  83. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  84. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  85. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  86. quod fieri contra totum natura repugnat;
  87. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  88. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  89. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  90. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  91. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  92. ex hominis vero facie pulchroque colore
  93. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  94. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  95. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  96. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  97. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  98. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  99. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  100. nec satiare queunt spectando corpora coram
  101. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  102. possunt errantes incerti corpore toto.
  103. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  104. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  105. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  106. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  107. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  108. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  109. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  110. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  111. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  112. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  113. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  114. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  115. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  116. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  117. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  118. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  119. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  120. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  121. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  122. labitur interea res et Babylonia fiunt