De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quicquam, non omni somno securius exstat?
  2. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  3. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  4. nec miser inpendens magnum timet saxum
  5. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  6. sed magis in vita divom metus urget inanis
  7. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  8. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  9. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  10. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  11. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  12. qui non sola novem dispessis iugera membris
  13. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  14. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  15. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  16. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  17. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  18. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  19. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  20. qui petere a populo fasces saevasque secures
  21. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  22. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  23. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  24. hoc est adverso nixantem trudere monte
  25. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  26. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  27. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  28. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  29. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  30. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  31. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  32. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  33. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  34. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  35. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  36. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  37. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  38. sed metus in vita poenarum pro male factis
  39. est insignibus insignis scelerisque luela,
  40. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  41. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  42. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  43. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  44. nec videt interea qui terminus esse malorum
  45. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  46. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  47. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  48. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  49. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  50. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  51. inde alii multi reges rerumque potentes
  52. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  53. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  54. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  55. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  56. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  57. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  58. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  59. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  60. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  61. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  62. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  63. denique Democritum post quam matura vetustas
  64. admonuit memores motus languescere mentis,
  65. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  66. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  67. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  68. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  69. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  70. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  71. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  72. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  73. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  74. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  75. ebrius urgeris multis miser undique curis
  76. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  77. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  78. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  79. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  80. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  81. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  82. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  83. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  84. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  85. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  86. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  87. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  88. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  89. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  90. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  91. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  92. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  93. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  94. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  95. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  96. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  97. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  98. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  99. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.