De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  2. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  3. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  4. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  5. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  6. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  7. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  8. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  9. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  10. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  11. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  12. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  13. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  14. aut in melle situm suffocari atque rigere
  15. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  16. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  17. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  18. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  19. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  20. non poteris factis florentibus esse tuisque
  21. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  22. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  23. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  24. iam desiderium rerum super insidet una.'
  25. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  26. dissoluant animi magno se angore metuque.
  27. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  28. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  29. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  30. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  31. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  32. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  33. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  34. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  35. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  36. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  37. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  38. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  39. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  40. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  41. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  42. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  43. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  44. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  45. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  46. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  47. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  48. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  49. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  50. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  51. maior enim turbae disiectus materiai
  52. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  53. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  54. Denique si vocem rerum natura repente.
  55. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  56. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  57. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  58. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  59. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  60. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  61. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  62. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  63. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  64. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  65. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  66. non potius vitae finem facis atque laboris?
  67. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  68. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  69. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  70. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  71. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  72. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  73. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  74. naturam et veram verbis exponere causam?
  75. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  76. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  77. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  78. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  79. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  80. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  81. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  82. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  83. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  84. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  85. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  86. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  87. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  88. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  89. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  90. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  91. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  92. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  93. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  94. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  95. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  96. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  97. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  98. temporis exponit post mortem denique nostram.
  99. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur