De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnibus humanis esset terraque marique,
  2. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  3. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  4. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  5. accidere omnino poterit sensumque movere,
  6. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  7. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  8. distractast animi natura animaeque potestas,
  9. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  10. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  11. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  12. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  13. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  14. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  15. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  16. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  17. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  18. nam cum respicias inmensi temporis omne
  19. praeteritum spatium, tum motus materiai
  20. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  21. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  22. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  23. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  24. inter enim iectast vitai pausa vageque
  25. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  26. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  27. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  28. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  29. illum cui possint incommoda conciliari,
  30. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  31. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  32. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  33. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  34. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  35. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  36. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  37. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  38. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  39. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  40. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  41. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  42. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  43. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  44. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  45. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  46. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  47. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  48. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  49. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  50. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  51. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  52. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  53. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  54. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  55. aut in melle situm suffocari atque rigere
  56. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  57. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  58. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  59. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  60. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  61. non poteris factis florentibus esse tuisque
  62. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  63. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  64. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  65. iam desiderium rerum super insidet una.'
  66. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  67. dissoluant animi magno se angore metuque.
  68. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  69. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  70. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  71. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  72. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  73. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  74. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  75. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  76. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  77. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  78. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  79. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  80. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  81. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  82. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  83. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  84. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  85. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  86. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  87. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus