De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  2. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  3. accipiter fugiens veniente columba,
  4. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  5. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  6. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  7. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  8. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  9. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  10. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  11. sin animas hominum dicent in corpora semper
  12. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  13. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  14. si non, certa suo quia semine seminioque
  15. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  16. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  17. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  18. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  19. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  20. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  21. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  22. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  23. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  24. an metuit conclusa manere in corpore putri
  25. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  26. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  27. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  28. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  29. expectare immortalis mortalia membra
  30. innumero numero certareque praeproperanter
  31. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  32. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  33. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  34. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  35. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  36. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  37. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  38. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  39. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  40. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  41. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  42. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  43. posset et innasci quavis in parte soleret,
  44. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  45. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  46. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  47. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  48. totum posse extra corpus durare genique.
  49. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  50. confiteare animam distractam in corpore toto.
  51. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  52. consentire putare et fungi mutua posse
  53. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  54. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  55. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  56. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  57. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  58. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  59. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  60. dissociare intus partis, ut materiai
  61. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  62. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  63. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  64. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  65. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  66. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  67. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  68. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  69. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  70. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  71. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  72. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  73. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  74. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  75. ---
  76. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  77. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  78. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  79. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  80. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  81. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  82. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  83. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  84. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  85. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  86. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  87. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  88. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum