De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  2. et lapis oppressus subitis e frugibus
  3. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  4. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  5. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  6. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  7. permanare animam nobis per membra solere,
  8. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  9. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  10. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  11. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  12. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  13. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  14. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  15. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  16. particulae quibus haec animi natura creatur,
  17. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  18. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  19. quapropter neque natali privata videtur
  20. esse die natura animae nec funeris expers.
  21. Semina praeterea linquontur necne animai
  22. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  23. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  24. partibus amissis quoniam libata recessit.
  25. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  26. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  27. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  28. expirant atque unde animantum copia tanta
  29. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  30. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  31. vermibus et privas in corpora posse venire
  32. credis nec reputas cur milia multa animarum
  33. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  34. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  35. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  36. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  37. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  38. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  39. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  40. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  41. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  42. et mala multa animus contage fungitur eius.
  43. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  44. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  45. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  46. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  47. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  48. conexae neque consensu contagia fient.
  49. Denique cur acris violentia triste leonum
  50. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  51. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  52. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  53. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  54. si non, certa suo quia semine seminioque
  55. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  56. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  57. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  58. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  59. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  60. accipiter fugiens veniente columba,
  61. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  62. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  63. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  64. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  65. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  66. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  67. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  68. sin animas hominum dicent in corpora semper
  69. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  70. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  71. si non, certa suo quia semine seminioque
  72. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  73. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  74. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  75. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  76. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  77. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  78. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  79. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  80. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  81. an metuit conclusa manere in corpore putri
  82. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  83. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  84. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  85. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  86. expectare immortalis mortalia membra
  87. innumero numero certareque praeproperanter
  88. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  89. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  90. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  91. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  92. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  93. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  94. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  95. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  96. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  97. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  98. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  99. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  100. posset et innasci quavis in parte soleret,
  101. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  102. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  103. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  104. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  105. totum posse extra corpus durare genique.
  106. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  107. confiteare animam distractam in corpore toto.
  108. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  109. consentire putare et fungi mutua posse
  110. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  111. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  112. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  113. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  114. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  115. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  116. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  117. dissociare intus partis, ut materiai
  118. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  119. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  120. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  121. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  122. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  123. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  124. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  125. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  126. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  127. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  128. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  129. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  130. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  131. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  132. ---
  133. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  134. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  135. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  136. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  137. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  138. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  139. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  140. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  141. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  142. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  143. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  144. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  145. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  146. omnibus humanis esset terraque marique,
  147. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  148. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  149. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  150. accidere omnino poterit sensumque movere,
  151. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  152. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  153. distractast animi natura animaeque potestas,
  154. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  155. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  156. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  157. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  158. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  159. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  160. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  161. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  162. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  163. nam cum respicias inmensi temporis omne
  164. praeteritum spatium, tum motus materiai
  165. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  166. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  167. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  168. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  169. inter enim iectast vitai pausa vageque
  170. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  171. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  172. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  173. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  174. illum cui possint incommoda conciliari,
  175. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  176. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  177. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  178. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  179. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  180. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  181. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  182. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  183. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  184. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  185. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  186. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  187. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  188. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  189. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  190. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  191. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  192. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  193. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  194. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  195. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  196. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  197. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  198. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  199. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  200. aut in melle situm suffocari atque rigere
  201. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  202. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  203. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  204. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  205. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  206. non poteris factis florentibus esse tuisque
  207. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  208. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  209. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  210. iam desiderium rerum super insidet una.'
  211. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  212. dissoluant animi magno se angore metuque.
  213. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  214. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  215. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  216. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  217. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  218. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  219. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  220. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  221. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  222. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  223. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  224. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  225. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  226. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  227. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  228. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  229. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  230. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  231. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  232. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  233. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  234. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  235. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  236. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  237. maior enim turbae disiectus materiai
  238. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  239. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  240. Denique si vocem rerum natura repente.
  241. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  242. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  243. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  244. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  245. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  246. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  247. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  248. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  249. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  250. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  251. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  252. non potius vitae finem facis atque laboris?
  253. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  254. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  255. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  256. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  257. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  258. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  259. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  260. naturam et veram verbis exponere causam?
  261. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  262. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  263. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  264. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  265. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  266. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  267. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  268. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  269. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  270. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  271. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  272. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  273. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  274. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  275. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  276. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  277. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  278. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  279. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  280. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  281. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  282. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  283. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  284. temporis exponit post mortem denique nostram.
  285. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  286. quicquam, non omni somno securius exstat?
  287. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  288. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  289. nec miser inpendens magnum timet saxum
  290. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  291. sed magis in vita divom metus urget inanis
  292. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  293. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  294. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  295. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  296. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  297. qui non sola novem dispessis iugera membris
  298. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  299. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  300. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  301. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  302. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  303. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  304. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  305. qui petere a populo fasces saevasque secures
  306. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  307. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  308. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  309. hoc est adverso nixantem trudere monte
  310. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  311. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  312. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  313. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  314. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  315. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  316. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  317. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  318. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  319. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  320. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  321. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  322. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  323. sed metus in vita poenarum pro male factis
  324. est insignibus insignis scelerisque luela,
  325. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  326. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  327. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  328. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  329. nec videt interea qui terminus esse malorum
  330. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  331. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  332. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  333. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.