De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  2. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  3. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  4. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  5. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  6. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  7. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  8. iam magis exemptis oculis debere videtur
  9. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  10. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  11. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  12. corporis atque animi primordia singula primis
  13. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  14. nam cum multo sunt animae elementa minora
  15. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  16. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  17. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  18. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  19. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  20. intervalla tenere exordia prima animai.
  21. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  22. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  23. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  24. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  25. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  26. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  27. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  28. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  29. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  30. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  31. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  32. quam primordia sentiscant concussa animai,
  33. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  34. et quam in his intervallis tuditantia possint
  35. concursare coire et dissultare vicissim.
  36. Et magis est animus vitai claustra
  37. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  38. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  39. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  40. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  41. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  42. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  43. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  44. truncus adempta anima circum membrisque remota
  45. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  46. si non omnimodis, at magna parte animai
  47. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  48. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  49. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  50. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  51. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  52. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  53. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  54. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  55. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  56. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  57. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  58. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  59. conquisita diu dulcique reperta labore
  60. digna tua pergam disponere carmina vita.
  61. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  62. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  63. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  64. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  65. Principio quoniam tenuem constare minutis
  66. corporibus docui multoque minoribus esse
  67. principiis factam quam liquidus umor aquai
  68. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  69. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  70. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  71. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  72. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  73. nam procul haec dubio nobis simulacra
  74. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  75. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  76. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  77. crede animam quoque diffundi multoque perire
  78. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  79. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  80. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  81. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  82. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  83. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  84. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  85. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  86. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  87. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  88. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  89. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  90. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  91. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  92. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  93. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  94. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  95. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  96. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  97. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  98. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  99. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  100. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  101. sic animum curas acris luctumque metumque;
  102. quare participem leti quoque convenit esse.
  103. quin etiam morbis in corporis avius errat
  104. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  105. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  106. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  107. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  108. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  109. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  110. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  111. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  112. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  113. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  114. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  115. et pariter mentem sanari corpus inani
  116. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  117. acris et in venas discessit diditus ardor,
  118. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  119. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  120. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  121. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  122. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  123. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  124. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  125. significant, paulo si durior insinuarit
  126. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  127. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  128. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  129. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  130. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  131. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  132. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  133. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  134. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  135. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  136. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  137. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  138. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  139. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  140. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  141. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  142. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  143. in latebras acer corrupti corporis umor,
  144. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  145. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  146. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  147. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  148. cur eadem credis sine corpore in aperto
  149. cum validis ventis aetatem degere posse?
  150. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  151. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  152. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  153. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  154. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  155. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  156. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  157. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  158. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  159. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  160. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  161. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  162. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  163. usque adeo falsae rationi vera videtur
  164. res occurrere et effugium praecludere eunti
  165. ancipitique refutatu convincere falsum.
  166. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  167. et membratim vitalem deperdere sensum;
  168. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  169. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  170. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  171. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  172. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  173. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  174. introsum trahere et partis conducere in unum
  175. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  176. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  177. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  178. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  179. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  180. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  181. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  182. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  183. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  184. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  185. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  186. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  187. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  188. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  189. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  190. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  191. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  192. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  193. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  194. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  195. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  196. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  197. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  198. Denique corporis atque animi vivata potestas
  199. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  200. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  201. sola potest animi per se natura nec autem
  202. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  203. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  204. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  205. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  206. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  207. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  208. nec magnis intervallis primordia possunt
  209. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  210. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  211. haut possunt post mortem eiecta moveri
  212. propterea quia non simili ratione tenentur;
  213. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  214. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  215. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  216. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  217. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  218. dissolui sensus animi fateare necessest
  219. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  220. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  221. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  222. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  223. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  224. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  225. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  226. fundamenta foras manant animaeque per artus
  227. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  228. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  229. dispertitam animae naturam exisse per artus
  230. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  231. quam prolapsa foras enaret in auras.
  232. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  233. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  234. ire anima ac toto solui de corpore tota
  235. et quasi supremo languescere tempore voltus
  236. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  237. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  238. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  239. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  240. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  241. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  242. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  243. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  244. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  245. non modo non omnem possit durare per aevom,
  246. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  247. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  248. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  249. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  250. verum deficere in certa regione locatam;
  251. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  252. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  253. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  254. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  255. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  256. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  257. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  258. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  259. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  260. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  261. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  262. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  263. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  264. Praeterea si inmortalis natura animaist
  265. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  266. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  267. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  268. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  269. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  270. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  271. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  272. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  273. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  274. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  275. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  276. si subito medium celeri praeciderit ictu
  277. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  278. dispertita procul dubio quoque vis animai
  279. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  280. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  281. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  282. falciferos memorant currus abscidere membra
  283. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  284. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  285. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  286. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  287. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  288. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  289. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  290. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  291. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  292. inde alius conatur adempto surgere crure,
  293. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  294. et caput abscisum calido viventeque trunco
  295. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  296. donec reliquias animai reddidit omnes.
  297. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  298. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  299. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  300. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  301. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  302. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  303. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  304. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  305. particulis animas? at ea ratione sequetur
  306. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  307. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  308. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  309. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  310. Praeterea si inmortalis natura animai
  311. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  312. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  313. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  314. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  315. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  316. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  317. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  318. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  319. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  320. inferri solitast animi vivata potestas
  321. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  322. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  323. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  324. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  325. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  326. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  327. expertis animas nec leti lege solutas;
  328. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  329. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  330. quod fieri totum contra manifesta docet res
  331. ita conexa est per venas viscera nervos
  332. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;