De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  2. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  3. quod fieri totum contra manifesta docet res
  4. ita conexa est per venas viscera nervos
  5. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  6. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  7. et lapis oppressus subitis e frugibus
  8. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  9. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  10. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  11. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  12. permanare animam nobis per membra solere,
  13. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  14. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  15. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  16. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  17. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  18. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  19. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  20. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  21. particulae quibus haec animi natura creatur,
  22. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  23. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  24. quapropter neque natali privata videtur
  25. esse die natura animae nec funeris expers.
  26. Semina praeterea linquontur necne animai
  27. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  28. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  29. partibus amissis quoniam libata recessit.
  30. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  31. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  32. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  33. expirant atque unde animantum copia tanta
  34. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  35. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  36. vermibus et privas in corpora posse venire
  37. credis nec reputas cur milia multa animarum
  38. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  39. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  40. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  41. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  42. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  43. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  44. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  45. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  46. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  47. et mala multa animus contage fungitur eius.
  48. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  49. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  50. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  51. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  52. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  53. conexae neque consensu contagia fient.
  54. Denique cur acris violentia triste leonum
  55. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  56. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  57. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  58. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  59. si non, certa suo quia semine seminioque
  60. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  61. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  62. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  63. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  64. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  65. accipiter fugiens veniente columba,
  66. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  67. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  68. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  69. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  70. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  71. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  72. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  73. sin animas hominum dicent in corpora semper
  74. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  75. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  76. si non, certa suo quia semine seminioque
  77. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  78. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  79. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  80. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  81. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  82. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  83. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  84. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  85. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  86. an metuit conclusa manere in corpore putri
  87. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  88. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  89. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  90. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  91. expectare immortalis mortalia membra
  92. innumero numero certareque praeproperanter
  93. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  94. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  95. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  96. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  97. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  98. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  99. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  100. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  101. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  102. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  103. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  104. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  105. posset et innasci quavis in parte soleret,
  106. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  107. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  108. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  109. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  110. totum posse extra corpus durare genique.
  111. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  112. confiteare animam distractam in corpore toto.
  113. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  114. consentire putare et fungi mutua posse
  115. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  116. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  117. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  118. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  119. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  120. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  121. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  122. dissociare intus partis, ut materiai
  123. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  124. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  125. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  126. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  127. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  128. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  129. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  130. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  131. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  132. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  133. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  134. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  135. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  136. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  137. ---
  138. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  139. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  140. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  141. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  142. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  143. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  144. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  145. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  146. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  147. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  148. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  149. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  150. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  151. omnibus humanis esset terraque marique,
  152. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  153. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  154. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  155. accidere omnino poterit sensumque movere,
  156. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  157. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  158. distractast animi natura animaeque potestas,