De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  2. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  3. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  4. introsum trahere et partis conducere in unum
  5. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  6. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  7. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  8. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  9. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  10. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  11. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  12. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  13. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  14. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  15. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  16. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  17. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  18. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  19. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  20. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  21. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  22. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  23. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  24. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  25. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  26. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  27. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  28. Denique corporis atque animi vivata potestas
  29. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  30. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  31. sola potest animi per se natura nec autem
  32. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  33. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  34. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  35. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  36. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  37. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  38. nec magnis intervallis primordia possunt
  39. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  40. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  41. haut possunt post mortem eiecta moveri
  42. propterea quia non simili ratione tenentur;
  43. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  44. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  45. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  46. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  47. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  48. dissolui sensus animi fateare necessest
  49. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  50. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  51. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  52. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  53. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  54. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  55. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  56. fundamenta foras manant animaeque per artus
  57. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  58. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  59. dispertitam animae naturam exisse per artus
  60. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  61. quam prolapsa foras enaret in auras.
  62. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  63. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  64. ire anima ac toto solui de corpore tota
  65. et quasi supremo languescere tempore voltus
  66. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  67. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  68. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  69. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  70. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  71. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  72. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  73. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  74. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  75. non modo non omnem possit durare per aevom,
  76. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  77. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  78. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  79. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  80. verum deficere in certa regione locatam;
  81. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  82. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  83. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  84. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  85. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  86. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  87. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  88. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  89. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  90. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  91. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  92. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  93. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  94. Praeterea si inmortalis natura animaist
  95. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  96. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  97. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  98. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  99. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  100. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  101. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  102. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  103. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  104. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  105. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  106. si subito medium celeri praeciderit ictu
  107. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  108. dispertita procul dubio quoque vis animai
  109. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  110. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  111. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  112. falciferos memorant currus abscidere membra
  113. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  114. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  115. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  116. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  117. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  118. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  119. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  120. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  121. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  122. inde alius conatur adempto surgere crure,
  123. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  124. et caput abscisum calido viventeque trunco
  125. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  126. donec reliquias animai reddidit omnes.
  127. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  128. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  129. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  130. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  131. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  132. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  133. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  134. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  135. particulis animas? at ea ratione sequetur
  136. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  137. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  138. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  139. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  140. Praeterea si inmortalis natura animai
  141. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  142. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  143. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  144. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  145. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  146. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  147. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  148. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  149. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  150. inferri solitast animi vivata potestas
  151. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  152. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  153. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  154. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  155. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  156. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  157. expertis animas nec leti lege solutas;