De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  2. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  3. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  4. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  5. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  6. expertis animas nec leti lege solutas;
  7. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  8. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  9. quod fieri totum contra manifesta docet res
  10. ita conexa est per venas viscera nervos
  11. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  12. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  13. et lapis oppressus subitis e frugibus
  14. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  15. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  16. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  17. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  18. permanare animam nobis per membra solere,
  19. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  20. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  21. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  22. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  23. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  24. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  25. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  26. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  27. particulae quibus haec animi natura creatur,
  28. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  29. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  30. quapropter neque natali privata videtur
  31. esse die natura animae nec funeris expers.
  32. Semina praeterea linquontur necne animai
  33. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  34. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  35. partibus amissis quoniam libata recessit.
  36. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  37. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  38. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  39. expirant atque unde animantum copia tanta
  40. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  41. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  42. vermibus et privas in corpora posse venire
  43. credis nec reputas cur milia multa animarum
  44. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  45. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  46. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  47. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  48. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  49. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  50. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  51. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  52. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  53. et mala multa animus contage fungitur eius.
  54. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  55. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  56. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  57. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  58. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  59. conexae neque consensu contagia fient.
  60. Denique cur acris violentia triste leonum
  61. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  62. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  63. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  64. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  65. si non, certa suo quia semine seminioque
  66. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  67. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  68. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  69. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  70. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  71. accipiter fugiens veniente columba,