De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  2. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  3. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  4. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  5. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  6. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  7. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  8. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  9. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  10. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  11. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  12. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  13. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  14. Praeterea si inmortalis natura animaist
  15. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  16. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  17. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  18. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  19. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  20. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  21. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  22. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  23. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  24. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  25. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  26. si subito medium celeri praeciderit ictu
  27. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  28. dispertita procul dubio quoque vis animai
  29. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  30. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  31. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  32. falciferos memorant currus abscidere membra
  33. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  34. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  35. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  36. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  37. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  38. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  39. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  40. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  41. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  42. inde alius conatur adempto surgere crure,
  43. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  44. et caput abscisum calido viventeque trunco
  45. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  46. donec reliquias animai reddidit omnes.
  47. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  48. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  49. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  50. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  51. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  52. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  53. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  54. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  55. particulis animas? at ea ratione sequetur
  56. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  57. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  58. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  59. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  60. Praeterea si inmortalis natura animai
  61. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  62. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  63. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  64. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  65. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  66. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  67. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  68. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  69. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  70. inferri solitast animi vivata potestas
  71. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,