De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  2. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  3. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  4. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  5. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  6. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  7. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  8. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  9. inferri solitast animi vivata potestas
  10. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  11. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  12. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  13. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  14. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  15. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  16. expertis animas nec leti lege solutas;
  17. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  18. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  19. quod fieri totum contra manifesta docet res
  20. ita conexa est per venas viscera nervos
  21. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  22. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  23. et lapis oppressus subitis e frugibus
  24. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  25. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  26. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  27. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  28. permanare animam nobis per membra solere,
  29. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  30. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  31. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  32. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  33. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  34. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  35. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  36. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  37. particulae quibus haec animi natura creatur,
  38. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  39. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  40. quapropter neque natali privata videtur
  41. esse die natura animae nec funeris expers.
  42. Semina praeterea linquontur necne animai
  43. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  44. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  45. partibus amissis quoniam libata recessit.
  46. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  47. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  48. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  49. expirant atque unde animantum copia tanta
  50. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  51. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  52. vermibus et privas in corpora posse venire
  53. credis nec reputas cur milia multa animarum
  54. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  55. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  56. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  57. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  58. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  59. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  60. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  61. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  62. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  63. et mala multa animus contage fungitur eius.
  64. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  65. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  66. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  67. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  68. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  69. conexae neque consensu contagia fient.
  70. Denique cur acris violentia triste leonum
  71. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  72. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  73. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  74. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  75. si non, certa suo quia semine seminioque
  76. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  77. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  78. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  79. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  80. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  81. accipiter fugiens veniente columba,
  82. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  83. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  84. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  85. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  86. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  87. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  88. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  89. sin animas hominum dicent in corpora semper
  90. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  91. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  92. si non, certa suo quia semine seminioque
  93. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  94. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  95. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  96. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  97. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  98. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  99. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  100. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  101. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  102. an metuit conclusa manere in corpore putri
  103. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  104. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  105. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  106. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  107. expectare immortalis mortalia membra
  108. innumero numero certareque praeproperanter
  109. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  110. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  111. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  112. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  113. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  114. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  115. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  116. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  117. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  118. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  119. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  120. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  121. posset et innasci quavis in parte soleret,
  122. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  123. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  124. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  125. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  126. totum posse extra corpus durare genique.
  127. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  128. confiteare animam distractam in corpore toto.
  129. quippe etenim mortale aeterno iungere et una