De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  2. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  3. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  4. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  5. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  6. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  7. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  8. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  9. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  10. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  11. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  12. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  13. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  14. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  15. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  16. Denique corporis atque animi vivata potestas
  17. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  18. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  19. sola potest animi per se natura nec autem
  20. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  21. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  22. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  23. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  24. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  25. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  26. nec magnis intervallis primordia possunt
  27. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  28. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  29. haut possunt post mortem eiecta moveri
  30. propterea quia non simili ratione tenentur;
  31. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  32. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  33. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  34. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  35. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  36. dissolui sensus animi fateare necessest
  37. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  38. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  39. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  40. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  41. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  42. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  43. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  44. fundamenta foras manant animaeque per artus
  45. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  46. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  47. dispertitam animae naturam exisse per artus
  48. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  49. quam prolapsa foras enaret in auras.
  50. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  51. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  52. ire anima ac toto solui de corpore tota
  53. et quasi supremo languescere tempore voltus
  54. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  55. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  56. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  57. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  58. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  59. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  60. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  61. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  62. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  63. non modo non omnem possit durare per aevom,
  64. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  65. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  66. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  67. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  68. verum deficere in certa regione locatam;
  69. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  70. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  71. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  72. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  73. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  74. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  75. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  76. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  77. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  78. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  79. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  80. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  81. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  82. Praeterea si inmortalis natura animaist
  83. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  84. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  85. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  86. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  87. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  88. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  89. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  90. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  91. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  92. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  93. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  94. si subito medium celeri praeciderit ictu
  95. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  96. dispertita procul dubio quoque vis animai
  97. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  98. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  99. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  100. falciferos memorant currus abscidere membra
  101. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  102. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  103. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  104. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  105. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  106. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  107. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  108. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  109. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  110. inde alius conatur adempto surgere crure,
  111. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  112. et caput abscisum calido viventeque trunco
  113. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  114. donec reliquias animai reddidit omnes.
  115. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  116. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  117. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  118. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  119. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  120. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  121. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  122. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  123. particulis animas? at ea ratione sequetur
  124. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  125. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  126. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  127. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  128. Praeterea si inmortalis natura animai
  129. constat et in corpus nascentibus insinuatur,